Verum in arborum generibus comperio aliquas de quibus opti
mi
scriptores longe miranda referant: Nam uitem quidem seculo
rum eternitatem superare affirmant. Iouis simulacrum factum ex
uite
in urbe Populonia ad Cesaris tempora conspiciebatur seculis
permultis
incorruptum. Neque ulli esse ligno naturam penitus æ
terniorem
omnes prædicant. In Arriana indorum regione haberi
uites
tam crassas ait Strabo / ut eius truncum homines uix ample
xentur
bini. Apud Vticam tectum ex cedro stetisse annos mille
ducentos otto & septuaginta tradidere. In Hispania templo Dia
trabes ex iunipero ab anno ducentesimo ante excidium Troiæ
usque
ad Hanibalem durasse testantur. Atqui cedro quidem mira
est
natura: si uti ferunt una hæc arbos clauum non tenet. In monti
bus
qui ad Benacum sunt abieti genus riget: quo si feceris uas / ni
prius
oleo perunxeris non continebit uinum. Hactenus de arbori
bus
. Parandus est etiam lapis qui pro muris habendus sit: is e
rit
duplex: alius qui cementis coaptandis deuinciendisque: Alius
qui
structuræ conueniat. De eo qui ad structuram prius: Sed mul
ta
cum breuitatis causa / tum quod nimium trita sunt prætermittam
Neque
isthic insistam ut physica illa de lapidum primordiis atque
origine
disputem: ex aquæ ne ac terræ commixtionibus uiscosa il
la
principia in limum prius: subinde in lapidem duruerint: frigo
ris
ne an quod de gemmis asserunt / caloris ui solisque radio densa
ta concreuerint / an potius ut rerum aliarum / sic & lapidum itidem
sint
a rerum natura indita telluri semina: Colores ne lapidibus ex
rata
terrenorum corpusculorum cum liquenti aqua confusione in
sint
: An ex innata seminis ipsius ui: An ex concepta radii impres
sione
adsint. Itaque istiusmodi omnia tam & si fortassis aliquid fa
cerent
ad rem exornandam: ea tamen prætermittam: remque ipsam
ædificatoriam
quasi inter fabros usu & arte probatos tractans libe
rius
& solutius prosequar / quam exactissime philosophantes fortassis
postulant
. Cato lapidem inquit æstate eximito: sub diuo habeto:
Ante
biennium in opus ne ponito: æstate quidem / quo uentis &
gelicidiis & imbribus / reliquisue temporum iniuriis insueti lapi
des
sensim assuescant: Nam lapidem quidem nuper ex fodina hu