& egregie tornatili: & ebano omnium gracillima utebantur.
Neque signis & tabulis efficiundis aspernabantur populum albam
& item nigram: & salicem & carpinum et sorbum / sambucum et
ficum: Quæ arbores cum siccitate et æquabilitate ad excipienda
seruandaque
pictorum glutiniamenta et illiniamenta utiles sunt:
Tum
ad formas exprimendas ductibiles quidem atque admodum
faciles
: Verum inter hasce omnium mollissimam æxtare tili
am
in promptu est: Sunt qui ad signa conficienda iuiubam com
probant
: His contraria est robur: quando quidem inter se et cum
aliis
omnibus eiusmodi materiis insociabilis omnino: et omnis
glutinis
aspernatrix sit. Idem uitium esse omnibus lactumosis et
crispis
aiunt / ut omne genus glutinamenti abdicent. Rasile itidem
atque
densum quodque lignum ægre coheret glutino: Quæ item di
uersa
sunt natura uti est Hedera / Laurus / Tiliaque / quod calidæ
sint
/ cum his quæ humectis locis nascuntur: quod eiusmodi om
nes
frigidæ natura sint / diu glutino non cohærent. Vlmus /
Fraxinus
/ Morus / Cerasusque / quod siccæ sint cum platano et al
no
/ quæ madidæ natura sunt / non conueniunt. Quin & tan
tum
affuit apud maiores / ut natura inter se non congruentia:
& contraria glutino connecterent: Vt etiam simul non iugata:
Sed
hærentia uetuerint coagmentari. Hinc illud Vitruuii quod
esculeos
quidem axes admonet querquinis non iungendos. Ve
rum
ut de his omnibus summatim referam: Apud omnes aucto
res
constat infæcundas arbores firmiores esse fertilibus: Siluestres
& manu ferroque non cultas duriores esse domesticis: Nam silue
stres quidem in morbos incidere / quibus interimant negat Theo
phrastus: Domesticas uero: & maxime quæ fructus ferant grauis
simis
esse obnoxias morbis prædicant: Et inter feraces præcoques
serotinis
/ & dulces acutis esse imbecilliores statuunt: Et inter a
cutas
atque asperas solidiores putant eas / quæ fructus acerbiores ra
rioresque
edant: Quæ alternis annis promunt: & quæ penitus ste
riles
sint / feracibus nodosiores sunt: Et istarum quo quæque breui
or
/ eo difficilior. Et steriles magis crescunt quam fertiles.

Addunt & eas quæ in propatulo & nullis neque montibus tectæ