quæ dulci sit succo prædita: & quæ facile incendatur. Ab his ta
men
excipiunt oleam et oleastrum. Cerrum aut et fagum natura
imbecillem
esse contra tempestatem & non peruenire ad uenusta
tem
affirmat Vitruuius. Plinius quercum item celeriter ait mar
cescere
. Ad reliqua uero intestina opera naluarum / lectorum / men
sarum subselliorum et eiusmodi abies egregia est: præsertim quæ
ad
alpim Italiæ montem excrescat. Nam hæc arbos natura est sic
cissima
et glutinum per quam tenacissima: Est & picea et cupressus
his
rebus percommoda. Fagum fore alioquin fragilem prædicant
Sed
capsis lectisque utilem: & in tenuissimas secari laminas: seca
ri
quoque et ilicem aiunt bellissime: Inutiles et asseres habendæ
sunt
iuglans / quod facile frangatur / ulmus fraxinusque: Nam tam
et
si lente / facile tamen panduntur. Verum obedientissimam esse
omnium
in opere affirmant fraxinum. Sed nucem demiror non
multo
esse in antiquorum monitis celebratiorem / quando ea qui
dem
ut uidere licet / cum ad cæteros plerosque usus / tum maxime
asseritiis operibus admodum habilis et pertractabilis est. Morum
laudant
cum ob eius æternitatem / tum quod nigrescat uetustate in dies
et
fiat gratior. Valuas memorat Theophrastus consueuisse diui
tes
ponere ex loto ilice buxoue. Vlmum quæ rigorem firmissi
me
asseruet: ideo portarum cardinibus utilem ducunt: Sed permu
tari
iubent oportere ut sit radix superior inuerso cacumine: Cato
uectes
aquifolios laureos atque ulmeos fieri iubet: Clauiculis cor
num
comprobant: Gradus ad scalas orno atque acere ponebant: Pi
nus: Picea: Vlmus ad aquarum ductus intercauabantur: sed has
ce nisi terra contegas ocissime senescere asseuerant. Cæterum or
nandis
ædibus laricem feminam quæ colore similis est melli com
pertum
habent in tabellis pictorum esse immortalem: & nullis
riuis
fixilem palmaque ei nerui non insint tractim: sed cæsim. Id
circo
ad simulacra deorum efficienda utebantur. Tum & uteban
tur
Lotho ac Buxo & Cedro: & item Cupresso: et crassiore olea
rum
radice / ægyptiaque perfica: quam esse lotho similem referunt
Torno
autem siquid terete reddidisse opus erat Fago / Moro / Te
rebinto: & inprimis Buxo omnium spississima: