scat. Hoc igitur pacto traductis fossuris parieti firmamen
tum
substitues. Quod si ex sententia solum constans non præ
stabitur
: tunc certis locis paulo ab angulis distantibus hinc
atque
hinc ad radices parietis utroque latere hoc est in area quæ
sub
tecto est / et area quæ extra est e regione factis puteis fi
gentur
pali in solo confertissimi: et ' insternentur tignis omni
ex
parte firmissimis secundum parietis longitudinem. Post
id
traiicientur crassiores et longe ualidissimi trabes per trans
uersas
parietis radices: ita ut in tignorum straturas insideant:
et
dorso parietem quasi pontes iuga ue sustineant. In omni
bus
istiusmodi quas recensuimus instaurationibus prouiden
dum
est ne sit nouum hoc quod adiungis opus aliqua ex par
te
sui imbecillius quam ut onus susceptum diuque bem que perferat .
Nam illico tota parietis moles in hanc ipsam imbecilliorem
partem sidendo conflueret. Sin autem illic fundamenta ad medi
um
parietis erunt commota: et supernæ partes illesæ constant:
tunc signabis in parietis facie arcum rubrica amplum quantum
exigit
res: hoc est ut concipiat sub se id totum quod commo
tum
sit. Tum ab altero quouis capite arcus istius incipiens
transfodito parietem foramine non maiore / quae quod unicum ad
se
capiat lapidem arcus: quem nos lapidem alibi cuneum
nuncupauimus: cuneumque hunc ipsum ad suas lineas instituito
uti
radius a centro istius cicli productus diriget. Post id pro
ximum
aliud contiguum foramen adaperito: similique cuneo
repleto
: ac deinceps opere successiuo arcum pficito. Succe
det
institutum nullo cum periculo .

Columna et ossa sicubi erunt debilitata / sic restitues. Sub
struito ad trabem operis arcum ualidum tegula et gypso sub
iectis
quoque ex gypso pilis ad eam rem accomodatis / ut ar
cus
istic qui nouissime subducetur apertiones ueteres bene
compleant
: fiatque astructio hæc summa festinantia nulla operis
intermissione
. Gypsi natura est ut inter sicciscendum excre
scat
. Ergo astructio hæc nouissima humeris suis quoad erit
in
se susceptum sublenabit onus ueteris parietis formicis ue.