rentur. Sed si forte pondus irruentis telluris urgebit latus /
aut
humectatione uitiabit / ducito secundum parietem fossi
latam
uti res postulet: et emiciclos extruito / qui quidem pon
deris
uim incumbentis telluris excipiant: et nares plusculis
locis
adigito: quibus instillans humor fundatur atque expur
getur
. Aut tigna insternito / quæ frontibus protunsum abirru
ente
tellure parietem captu prehendat atque detineat: tignaque
istæc transuersariis adfibulato ac deinceps congestitiis onera
to
. Conferet quidem id. Nam densabitur aggesta congeries
priusquam materiæ neruus deficiat.

Venio ad ea quæ non prouideri / sed iam effecta emendari
possint
. Fixura in pariete atque linearum proclinatio interdum
fiet
a testudine quod arcus parietes trudant aut quod impositam
ponderum
iniquitatem non tolerent: sed grauia ferme omnia uitia
istiusmodi non nisi a fundamentis ueniunt: uerum aliunde an a
fundamentis sint inditiis intelligemus. Nanque fixura quidem
parietis
/ ut ab ea incipiam / quam in partem surgendo defle
xerat
/ illic subesse uitii causam indicabit. Sin autem in nullam
partem fixura deflexerit / sed sursum recta conscenderit in sum
mo
dilatabitur. Considerabimus hinc et hinc lapidum ordi
nes
. Nam hi quidem quam in partem a libella descenderint /
illinc
subesse fundamentum infirmum demonstrabunt: Sin aut
in summo illesus fuerit paries / et ab imo rimæ plures hiabunt
labris
: quæ se se capitibus suis intersurgendum contingant: tunc
firmos
esse angulos parietum / sed uitium adesse indicant in
media
longitudinis fundamenti. Sin aut unica tantum istius
modi
erit rima / quo illa quidem erit in summo adapertior tan
to
in angulis factam commotionem indicabit. Itaque fundamen
tis
prouidisse ubi opus sit: tunc pro operis magnitudine
et
soli firmitate iuxta parietem angustum fodito puteum
sed
profundum usque solidum firmumque inuenias: suffossoque
illic
infimo pariete confestim ordinario lapide suffarcina
to
: et sinito durescat. Cum duruerit / alium similem alibi
puteum info dito / parique ratione subastruito / sinitoque sicce