inflexu et instantis intonet conuitia mandræ. Ex quo æger
strepitu
uexatus laboret. Huic incommodo discimus ex epi
stola
Plinii iunioris quo pacto bellissime subueniatur his uer
bis
. Iunctum est cubiculum noctis et somni / non illud uoces ser
uulorum: non maris murmur: non tempestatum motus: non ful
gurum
lumen: ac ne diem quidem sentis / nisi fenestris apertis tam
alti
abditique secreti. Illa ratio est quod interiacens andron pa
rietem
cubiculi hortique distinguit: atque ita omnem sonitum me
dia
inanitate consumit.

Venio ad parietes. Parietum uitia hæc sunt. Nam aut rimam
faciunt: aut dissoluuntur: aut ossa perfringuntur: aut a perpendicu
li
rectitudine discedunt. Istorum malorum uariæ sunt causæ: uaria
etiam
remedia. Causarum aliæ manifestæ: aliæ occultiores:
et
nisi post acceptum detrimentum quod conferat non satis con
stat
. Et alia præterea nequicquam obscura sunt: sed fortassis non tan
tum
ad perniciem operum ualere / quantum ualeant sibi ignauia homi
num
persuasit. Causa in pariete prompta erit hæc: puta ubi sit
plus
satis gracilis: ubi sit nexuris non commodis: ubi apertio
nibus
refertus nocuis: ubi denique ossa contra iniurias tempe
statum
non satis munita sint. Quæ aut occulta et præter spem
eueniant hæc sunt. Motus terræ / fulgura / soli naturæque omnis in
constantia. Sed imprimis quid uniuersis operum partibus pluri
mum
obsit est hominum negligentia atque incuria. Surdus inquit
ille
/ aries parietibus est caprificus: neque dictu credibile quam in
mania
uiderim saxa commota et distrusa ui et cuneo radicu
inter fissuras obortæ: quam si quis tum primum tenellam ab
stersisset
/ opus peste immune perdurasset . Mihi uehementer
probantur ueteres qui familias ex publico constituebant ut opera
curarent publica atque tuerentur. Fuere quos reliquit Agrippa
ascriptos
numero huic. cc. et quinquaginta. Quos uero
sar. cccc. et sexaginta: dicaruntque operi pedes quinos denos
proximos
: ut circum ad aquarum ductus uacarent: ne radici
bus
insurgentium arborum camerationes latera ue soluerentur.
Id quoque priuati spectasse uisi sunt in his operibus quæ esse