pruna candore nitens se se ipsam fouere coeperit / inuertas:
gulamque
occludas: nequis externus auræ flatus per eam aper
tionem
possit inferri. Paries siliceus marmareusue cum et al
gidus
/ tum et humectuosus est. Nam aerem frigore sui concogit:
et
in sudorem uertit. Tofineus atque item testaceus commodior
est
/ ubi penitus sicuerit. Nouos et madentes intra parietes
præsertim
testudinatos qui pernoctabit / graues subibit ægro
tationes
doloris febriumque ex pituita. Inuenti sunt qui ea re
uisum
amiserint: neruis obtorpuerint: mente animisque ceci
derint
: et uecordes facti sint. Vt autem ocius siccescant /
peruiæ
apertiones discursitantibus uentis relinquendæ sunt.
Omnium erit commodissimus paries ualitudini : qui fiat crudo
latere
per biennium ante exsiccato. Crusta ex gypso inducta
acrem spissitudine insalubrem reddit / et pulmonibus cerebroque
nocua
est. Materia præsertim abieginea aut item populea si parie
tem
conuestieris erit locus salubrior / et bene satis hyeme tepens:
æstate
uero haud multo erit calens: sed sorice et cimice for
tassis fiet inf;estus. Id uitabitur / si interuacua oppleueris cala
mo
: siue latebras omnes et profugia bestiis obstruxeris. Creta et
rapillo et amurca subacta rectissime obstruentur. Oleum. n.
genus
omne id animantis quod ex putrefactione ortum sit:
penitus
abhorret.

Sed quando in ista incidimus / iuuat hic referre nonnulla
quæ
apud graues auctores legimus. Aedificium omni uacet
molestia
optandum est. Oetes Hercusi sacrum fecere / quae eos a
culicibus
liberasset. Et Meliuntæ quod campas abegisset a uineis.
Eoles sacrificabant Apollini per copiam murum. Magnum
id
quidem beneficium. Sed quo nam pacto ista efficerent /
non tradidere. Tametsi apud aliquos sic inuenio. Assyrii pul
mone
ustolato / cæpe nem squilla ex superliminari hostii pendens
uenenosa
omnia fugari animalia. Serpentes inquit Aristote
les
ex ædibus odore dispelles rutæ. Et in ollam si carnes in
ieceris
ingressam uesparum copiam concludes. Et sulfure origanoque
agresti
latebris formicarum impositis exterminabis formicas.