emittis tepentem. Vbi uero labiis pressioribus sufflas / tunc
missus
aer subgelidus appellit. Sic istic in ædificio ubi la
xo
ueniat aura spatio præsertim lustrato sole tepet: ubi ue
ro
arctiorem per callem umbrosumque confluat: illic citatior
refrigeratiorque
est. Feruens aqua si ex fistula per aliam fri
gentem
aquam ducta sit / refrigeratur. Par quidem ratio erit
in
aura. Quærunt quid ita sit / quod in sole perambulantes non
fuscantur
: considentes fuscantur / promptum est. Nam mo
tu
cieri auras: quibus radii uis frustretur. Rursus umbra ex
se
ut gelida sit proderit tectum tecto / et parietem parieti ob/
ducere
. Atque hi quidem quo plus inter se distabunt / eo erit
umbra
æstus ualidior. Quoad locus ita contectus et circum
septus minus inferuescat. Interstitium enim hoc inter utrosque
parietes
uim ferme habet eam / quam haberet parilis crassi
tudinis
murus. Sed eo etiam præstat / quod murus a sole concep
tum
ardorem tardius exuit: et importatum etiam frigus diu
tius
tener. Inter hosce quos diximus parietes duplices tem
peramentum
aeris æquabiliter perseuerat: in locis ubi solis
ardores
offendant / pies ductus ex pumice in calefactiones minus
suscipiet
/ ac minus asseruabit. Hostia ad conclauia si fue
rint
ualuis conduplicata: hoc est si ualuis exterioribus atque
item
alteris ualuis interioribus occludantur: ita ut inter pri
mas
et secundas ualuas aer medius ad spatium cubiti conclu
datur
/ efficient / ut qui intus loquantur ab exclusis neque
ant
subaudiri.

Nunc si ædificandum sit loco nimium algenti / utemur
igne
. Vsus ignis uarius est. Sed omnium commodus erit
is
/ qui habebitur loco patulo et collucenti. Nam si ex con
cluso
fumorum aut testudinatorum præstabitur / aerem male
affectum
dabit: qui oculis inducat scaturiginem / et aciem
hebetet
. Adde quae ipse flammarum et lucis aspectus ex uiuo fo
co
perquam hilaris / ut aiunt / comes est patribus ad larem confabulan
tibus
. Sed in media gula fumaria superne adesse oportet fer
ream
transuersam ualuam: quam tu quidem ubi omnis fumus euacuerit: et