cipiatur quam alteram in quam retundetur / pressabit atque con
ficiet
. Et sapit quidem transuersi naturam flexio. Quare of
fensiones
perferet easdem quæ transuersis infestæ sunt: et una
duris
abstersionibus delibabitur. Quæ quidem tanto erunt
acriores
molestioresque quanto illic uertigines citatiores /
turbidiores
/ ut ita loquar ebuliant. Terebra quidem fluenti
inuoluolus aquarum et uertigo est: cui nulla durities diu
queat
resistere. Videre id licet cum ex pontibus lapideis quam
illi
quidem parte inferiore sint alueo cauato et profundo:
tum
ex his locis fluenti / quæ ripis coarctata sunt / ubi ex fau
cibus
angustioribus in spatia laxiora proruperint / quam illa qui
dem
cadendo esse se inuergendo late circumuoret atque ab
sumat
quicquid riparum aut fundi offenderit. Pontem Adria
ni romæ audeo dicere omnium quæ homines fecerint operum
esse
ualidissimum: tamen alluuiones adduxere ut dubitem
diutius
posse resistere. Stipitibus enim et ramis quos ex agro
alluuiones
arripuere / pilas annuis molestiis onerant: et fau
ces
arcus multa ex parte obturatas reddunt. Fit ea re ut aquæ
intumescant
: at que inde ex alto præcipites et molesti uorti
ces
corruant et conuergantur. Ergo pilarum puppim subruunt:
molemque
operis perturbant. Hactenus latera. Nunc de flu
minis
fundo. Nitrotix apud mesopotamios scribit Herodo
tus nimium concitatum euphratis cursum curuo tortuosoque
retardauit
ductu. At proxime quidem accedit / ut diutius as
seruetur
ubi tardius effluat. Tum et simile quippiam istud
est
. uti siquis arduo ex monte descendat uia non precipiti:
sed
nunc in dextram nunc in sinistram cliui. Et fluuii nimia
uelocitas
utrum a prono eueniat alueo satis constat. Fluenti
cursus
nimium citus et contra piger uterque usibus nocuus
est
. Is quidem subruit ripas: is aster facile hærbescit / et faci
le
in glaciem cogitur. Amnem qui angustarit / aquas fortas
sis reddet altiores: et alueum qui excauarit / habebit profun