da sunt ita ut perquam facile commodeque possint oportunis tem
poribus
necessaria comportare. Itinerum / quod alibi suo lo
co
attigimus / duo sunt genera: terrestre atque aquaticum.
Lutosa carrisque corrupta ne sit uia præter exaggerationes / de
quibus
alibi diximus / curandum est ut plurimum capiat so
lis
: plurimum uentorum: minimum umbræ. Apud lucum ra
uennæ per hos dies quod uiam abscissis arboribus dilatarint: so
lesque
immiserint / ex corruptissima percommoda reddita est. Vi
dere
istuc licet sub arboribus quæ propter uiam sunt / quod so
lum
illic tardius siccetur fouente umbra fieri ex quadrupe
dum
attritu lacusculos: qui collecto imbre semper commade
scant
atque dilatentur. Aquatica uero uia erit duplex: una
quæ
coherceri possit / ut flumen et fossa aquaria. Altera quæ
non
possit / uti est mare. Et dicere posse uideor fluminibus
æque
adesse atque in uase uitia: ubi fortasse fundo sint aut la
teribus
non aptis / non integris / non accomodatis. Nam cum
ferendis
nauibus opus aqua sit non modica: ea quidem in la
teribus
firmis contineatur prorumpet. Agrumque uastans la
te
manabit et dissipabitur: ut etiam terrestrium itinerum usus
turbetur
. Præterea si erit fundum obliquius / quis dubitat na
uim
contrariam unda præceps refutabit. Adde etiam siquid
erit
a fundo surgens salebrosum aut dorsuosum impediet.
Conuecto romam obelisco ex ægypto intellexere tyberim
nauigationibus
commodiorem esse quam nilum. Illum sane pro
fusa
patere laxitudine: hunc alterum esse profunditatis al
titudine
potentiorem. Neque enim magis aquarum copia hunc
ad
usum nauium quam altitudine indigemus. Tametsi etiam fa
ciat
latitudo ad rem. Ripis enim aquæ tardiores redduntur.
Fluuio fundum cum erit non stabile: huic etiam latera mini
me
erunt ualida. Instabile ferme fundum est omne præte: id
quod
structuræ operibus probari diximus: hoc est quod ip
sum
soliditate sui ferrum aspernetur. Eritque omnino mobi
le
quod ripa in creta / plano in campo globosoque et rotabili
instratum
sit solo. Cui fluuio latera infirma sint: huic et al