caris / e uestigio clarescet. Hæc satis. Si quando uero fistula
rum
ductus limo fieri obstrusi coeperint. immittito aut gallam
aut
pilam factam cortice suberis / illigatam filo tenui et præ
longo
. Cum igitur pilam fluens unda perductum ad imum ca
put
perduxerit: filo huic tenui aliud firmius ac deinceps fu
niculum
ex sparto alligato. Post id trahendo et retrahendo
funiculo
abuerrentur quæ obstiparant.

Nunc ad reliqua ueniamus. Diximus escam et uestem de
beri
accolis. Has res dabit agricultura: quas artes prosequi
ad
institutum non pertinet: Sunt tamen ex architecto aliqua
quæ
aratori conferant. Id quidem ubi ager ad cultum seu sic
citate
seu aquarum nimietate et molestia aptus nequicquam sit de
his
aliqua breuissime censuisse iuuet. Vineam in prato et hu
mecto
facies sic. Infodies ab oriente in occasum lineis dire
ctis
et æquidistantibus foueas quam maxime id liceat profundas
latas
pedes nouem distantes inter se pedes quindecim: et quam
exemeris
ex fossa tellurem accumulabis in area interualli:
ut
accliuitate meridianum excipiat solem. Istiusmodi colli
culis
factis manu uitis tutior erit et feracior. Contra in col
le
et sicco facies pratum sic: fossam oblongam non decurso
riam
sed stagnantem in parte sublimiore facies margine ad
libellam
collibrato et coæquabili. In eam deriuabis aquam ex
proximis
fontibus: ea superfluens a latere continua parilita
te
substitutum corrigabit agrum. In campestri ueronensi sa
xis
globosis referto et alioquin nudo atque penitus infoecundo
nonnullis
locis crebra irrigatione effecere ut cutis obduce
retur
cespiticea: et pratum excreuerit lætissimum. Sylua uti
crescat
in palustri uersabis agrum aratro: omnemque extirpabis
cespitem
radicitus: post id ad exortum spargito glandem ex
robore
. Hac satione locus plantarum copia refertos redde
tur
: quibus maxima ex parte humor exuberans exhauriatur. Tum
et
radicum accretione caducorum que foliorum et surculorum accumu
latione
in dies solum reddetur subelatius. Turbulentas etiam
alluuiones
si immiseris ut quiescant / sidosis superobduces