aiunt pisciculis iniectis reddi purgatiorem. Piscis enim aquæ
mucore
terræque uligine ali atque depasci arbitrantur. Fertur
Epigenii uetus illa sententia: quæ semel putruerit aqua spa
tio
desecari / et rursus instaurari: post id amplius non putre
scere. Quæ putrescere coepit aqua uehementer subagitata ite
rum
atque iterum translata et commota fetorem amittet. Quod
ipsum etiam euenire mucoso constat uino atque item oleo. Cum
incidisset
inquit losephus in aridum locum Moyses: et non ad
esset
alia nisi puteus amaræ aquæ et sordidæ iussit exhauri
ri
. Id cum fecisset miles excussione exagitationeque istiusmodi
potabilis
reddita est. Coctura certum est aquas atque extillatio
ne purgari. Nitrosæ item amaræque aquæ polenta inquiunt
addita
mitigantur / ut inter duas horas possis bibere. Sed po
toriis
cisternis præterea ut aqua purgatior præbeatur adscisce
tur
puteolus proprio et suo pariete circumclusus: loco positus
oportuno: fundo paulo depressiore quam cisterna. Habebitque pu
teus
hic ad latus sui fenestrellas obtrusas aut spongea aut pu
mice
: ne quid aqua ex cisterna intus in puteum huc nisi crassio
ribus
mixtionibus dimissis et bene liquata penetret. Apud
tharaconem hispaniæ pumex candidus inuenitur minutissi
mis
refertus meatibus: quibus aqua euestigio limpidissima
extillet
. Liquabitur etiam si hostiolum quo peruentura sit obstru
xeris
uase crebris foraminibus omni ex parte perterebrato : et
mox
completo harena fluuiatili / ut aqua tenuissimam per hare
nam
penetret. Apud bononiam tofum habent harenaceum ful
uum
: per quem aqua guttatim stillet leuissima. Sunt qui aqua
maris
panes efficiant: qua nihil ad morbum procliuius. Tan
tam
habent istiusmodi quas recensuimus instillationes uim
ut
eam salubrem reddant. Marina inquit aqua Soliuas arzil
la si percoletur dulcescit: et salem adimi copertum est / ubi
tenui
torrentis harena iterum et iterum coletur. Vas fictile
bene
occlusum si habueris immersum mari implebitur dulci.
Et hoc sit non ab re / ubi turbulentam nili fluminis aquam po
suere
/ siquid supra limbum et marginem aquæ amigdalam perfri