quidem quod cursu descendat multo: quod ue terras secet purissi
mas
/ et nullis infectas uitiis putredinis aut sicci nocui conta
gione
uitiatas: quod ue septentrionem petat / quod ue alueo fluat
pleno
et purgato: Aquas quæ quidem cursu longiore et tardio
re
ueniant / negandum non est motu minus crudas: lassitudineque
magis
extenuatas / atque inde bene desecatas reddi / sordium sar
cina
inter fluendum destituta. Tum et in hoc ueteres omnes conuene
re
/ aquas non modo esse tales / qualis sit terra: uti nunc dice
bamus
/ ubi quasi in parentis gremio asseruentur: utrum etiam ta
les
reddi / quale ipsum sit solu qua perfluant: qualis etiam sit suc
cus hærbarum quem lauerint: non ea præsertim re quod eas defluendo
libet
: quam uel maxime ea re quod sudores immiscuerit terræ istius
in
qua pestilens hærba uigeat. Hinc est quod aiunt degeneras
hærbas præbere aquas nimirum insalubres. Pluuiam aliquando
senties
ferentem / atque fortassis etiam amaram. Id fieri ex loci infe
ctione
aiunt: unde primum is sudor euaporarit. Succum etiam terre
strem
ubi natura digestum et maturum est / dulcia: et contra ubi in
digestum / amara omnia reddere quibus admisceatur prædicant. Quæ
septentrionem petant aquæ / eas forte ea re dices esse commodio
res
quod frigidiores sint Nam radios quidem solis præcipites
fugiunt: et lustrantur sole potius quam urantur. Contra sunt quæ in hau
strum
. Nam illæ quidem sese ueluti in flammas ultro ingerunt.
Igneum spiritum corporibus a natura immixtum aiebat Aristoteles
borea
uento retundi quando gelidus sit / atque intimum concogi /
nequid euanescat: ex quo aquæ coctiores redduntur: et spiritum
eundem ipsum hunc flamma solis dissipari constat. Puteos et aquarum
fontes sub tectis uaporem non emittere ex peritorum sententia refere
bat
Seruius. Id quidem ea re fit / quod aerem densatum ex pariete te
cto
comprehensum atque grauem tenuis ille missus anhelitus perfin
dere
/ peruadere summouereque non potest. Libero aut et soluto cælo
liquidius
efflat / et quasi anhelitus soluitur atque expurgatur.
Hic est quae puteum sub diuo probant: contectum aut ædificio non pro
bant
. In cæteris ea ferme omnia puteis desiderantur / quæ in fontibus
exiguntur’ Genere enim puteus et fons cognati sunt: nulla
ue
differunt præterquam fusionis motu. Tametsi non infre