optimam dicemus: quæ a natura sui minime aliena minime
prauata sit. Quare ni purissima et omni lentitudinis mixtione
omnisque saporis odorisque uitio immunis fuerit / proculdubio salu
ti
plurimum officiet / intestinos uti loquuntur euentationum mea
tus
obstruendo: uenas oblimando: spiritusque ministros uitæ in
tercludendo
atque obfocando. Hinc est quod aiunt / pluuiam quan
do
quidem ex tenuissimis uaporibus coactis constet / merito
esse
omnium optiman / modo id ei non adsit uitium / quod asserua
ta facile putrescit / et fetore inficiatur / crassiorque reddita al
ui
duritiem inducit. Dixere aliqui fieri id quod a nubibus ex ni
mium
uariis et diuersis in unum commixtis aquis haustæ sint:
puta
ex mari: in quod omne fontium genus confluat: et nihil
ad
corruptionem dari aptius paratiusque quam dissimilium confusam
commixtionem posse. Confusus in unum multarum uuarum succus
uetustatis
impatiens est. Apud hebreos peruetus fuerat lex ne
quid
semina nisi selecta et simplicia seminarent / naturam in
dicantes
dissimilium permixtionem penitus abhorrere. Qui autem
Aristoteli
assentiuntur / et haustos a terra uapores in parte aeris
quæ
algida sit / frigore primum ueluti in caliginem cogi: et
mox
in guttas depluere arbitrantur / aliter sentiunt. Cultas
arbores
aiebat Theophrastus ocius in morbos incidere quam sil
uestres. Has. n. rigidas duritie indomita aduentitiis impres
sionibus
acrius resistere. Has uero alteras teneritudine sui
exhibere
sese ad repugnandum inualidas / quod sint ad obsequium
domitæ
disciplina. Simile et illi in aquis ducuntur / quo tene
riores
dederis / eo ut suis utar uerbis / esse passibiliores. Et
fieri
asseuerant hinc ut decoctæ aquæ et ignibus factæ mitio
res
ocissime frigescant / ocissime iterato feruescant Sed de plu
uia
satis. Proxime ad istas nemo non probat fontes. Sed qui flu
mina
fontibus præferunt / sic inquiunt. Quid nam aliud esse flu
men
dicemus quam exuberantiam fluxumque plurimorum fontium unam
in
coniunctionem atque corriuationem solibus / motu / uentisque ni
mirum
commaturatam. Puteum etiam fontem esse arguunt / sed profun
diorem
. Quod si radium solis aliquid aquis conferre non ne