mat profundumque petat. Tu inde additamentis cum fossuræ tum
structuræ
tuto ad quantam uoles altitudinem deuenies. Parie
tem
putei sunt qui extrui sine harenato uelint: ne uenæ obstru
antur
. Alii triplicem abduci iubent parietem: quo aqua ex imo
fundo
instillet nitidior. Sed maxime interest quo fodias lo
co
. Nam cum habeat quidem tellus cutes alteras in alteris uarias fit
ut
interdum imbrium aquæ sub congestitia tellure illico in pri
ma
densiore cute inuenta contineatur. eandem quod impura quidem
sit
aspernabimur . Contraque interdum eueniet: ut aqua inuenta ubi
ad
huc profundius excauare prosequaris / illa euanescat / abque
oculis
deperdatur . Fit adeo id ea re quod uasis quo ea continebatur
fundum perfoderis. Qua de re perplacent qui puteum structura fi
niunt
huiusmodi. Quasi. n. uegetem effecturi circulis ligneis
tabulisque
obuallant intima effossi putei uallationis lorica du
plici
: ita ut inter utramque intersit spatium cubiti: in idque inter
uacuum quod inter loricas ipsas est refundunt pultem ex glarea
maiuscula
aut potius ex siliceis marmoreisue fragmentis sub
actis
calce: Sinuntque menses sex opus inter hasce uallationum
formas
siccescere atque durescere. Id opus integri uasis uicem
et
munus præstat: a cuius fundo non aliunde surgens pleuis pu
rataque
aqua influat: Cuniculum si feceris eadem fossoribus con
tra
uapores obseruabuntur quæ recensuimus. Nequid uero in
caput
ruat fulctura ac deinceps etiam testudinato communietur.
Sed per cuniculum crebra æstuaria perducentur partim ad perpendi
culum
/ partim in linea obliqua: non ea re tantum / quo uapores no
cuos
uetent: uerum et maxime quo eximendi atque exhauriendi
desecta
subreptaque operis exitus expeditiores pateant. Quæ
rentibus aquas inter fodiendum ni assiduo humectiores gle
respondebunt: et ferramenta facilius descenderint frustrabitur
spes
aquæ inueniendæ.

Inuentis aquis uelim non temere usibus hominum dentur / sed
cum urbibus aquæ copia non solum optatur / ut potent / uerum etiam ut la
uent
/ ut hortis / coriariis / fullonibus / cloacis: ut etiam impri
mis
subitis incendiorum casibus abunde suppeditet: optima