apud scriptores alibi sic inuenio. Per sydus caniculæ terram
et
animantium corpora multo humescere. Ex quo fit ut per eos
dies
arbores sub corticibus admodum commadescant humoris
exuberantia. Tum et per id temporis in hominibus aluus soluitur: et
præ
nimia corporum humectatione crebræ infestant febres: aquas
etiam per id tempus plus emergere solito. Causas rei arbitratur
Theophrastus / quod austri tum flarent / qui natura sui udi et ne
bulosi
sint. Aristoteles asserebat cogi terram ut uapores emit
tat
ab ingenito igne qui uisceribus immixtus sit. Hac si ita sunt
ea
nimirum tempora conuenient: quibus ignes hi aut ualidiores
sunt
/ aut minus ab humoris copia pressabuntur: quibus ue
tellus
ipsa non penitus arens ustaque sit reddita. Ac mihi quidem
tempora ad eam rem probantur: siccioribus in locis uer: umbro
sioribus
autumnus. Spe igitur ex his quæ diximus inditiis
confirmata
fodere aggrediemur.

Fossura erit duplex. Nam alia puteus in profundum: alia cu
niculus
in oblongum. Puteum fodientes nonnunquam periclitantur. Fit id
aut
malo uapore surgente: aut fossuræ lateribus corruentibus.
Serui apud ueteres aliquo ex maleficio damnati ad fodinas
metallorum
mittebantur: quo loci ex aeris pestilentia breui confi
cerentur
. Contra uapores sic monemur. Aerem assidua uentilatio
ne
commoueamus: et lucernas ardentes adhibeamus: quo si for
te
uapor leuis est / conficiatur flammis. Si grauior : tunc habeant
fossores
unde muniti nocuum malum attemperate fugiant. Graui
enim uapore incessate flamma extinguetur. Si aut ingruescent /
perseuerabunt ue uapores / fodito inquiunt utrimque in dextram sini
straque
ad latus æstuaria: quibus liberrime uis mala uaporis
aspiret
. Contra ruinæ periculum sic opus ducito. Primo in solo
ubi
puteum fodere instituas corona insternito marmoream aut
firmissima
ex materia tantam quantam uelis esse putei amplitu
dinem
. Ea tibi erit tollendi operis basis. In hanc igitur astruito
putei
latera alta cubitos tris / sinitoque siccescat. Cum siccue
rit infodito in imum purei: atque eximito quæ intus sint. Fiet
ut
quanto fossuram deprimat / tanto sese structile opus impri