descensus et ordinum lineæ mutuo concurrant. Qui locus maxi
me
perpromptus est illic / ubi musculi montium alter alteri cohæ
rentes
sinum aliquem effecerint. Præterea compertum fecere cutes
inter
se uaria et diuersa esse natura ad aquas inbibendas ue ex
hibendasue
. Rubra. n. saxa ferme nunquam inueniri non aquosa:
sed
assuesse fallere quod per interuenia quibus id genus lapidis
abundat
/ dilabantur. Et silicem lapidem omnem succosum et rediui
uum
: qui in radice montis interfractus et admodum asper sit /
aquam facile exhibere. Terram quidem tenuem etiam exhibere copiam
aquæ
: sed esse malo sapore. Sabulum uero masculum et hare
nam
quæ carbunculus dicitur aquas præbere minime incertas
ualde
salubres et perhennes. Contra euenire in cretam: quod. n. nimium
densa
sit ex se aquam non præbere: sed aduentitiam sustinere. In sa
bulo
admodum exiles et limosas / et in profundo sidentes inue
niri
. Ex argilla aquam manare tenuem: sed cæteris dulciorem.
Ex tofo frigidiorem. Ex nigra tellure limpidiorem. Glaream ue
ro
si solutior sit / spe fodi non certa. Vbi uero densior coeperit
profundius
fodi non penitu incerta. In utrisque inuenta ubi sit /
haberi
sapore bonam. Arte etiam adhibita locum ipsum ubi uena
subest
cognitum est / compertum dedere. Sic. n. admonent. Coelo
sereno
mane ad diluculum procumbito: mentumque firmato ipso in
solo
: inde circum proximam regionem quaque undique lustrato:
quod
sicubi surgentes uapores uideris crispare aere quales ge
lida
hyeme hominum anhelitus solent: illic aquam putato non de
esse
: sed quo fias certior fodito locum fouea profunda et lata
cubitos
quattuor: in ea circa solis occasum collocato aut te
stam
nuper ex fornace exemptam: aut uellus lanæ sucidæ: aut fi
ctile
crudum: aut nudum æneum uas inuersum et perunctum oleo / et
operito
asseribus foueam / terraque insternito. Postridie mane
si
ponderi multum accesserit testa: si infusa lana sit: si comma
duerit
fictile: si stillæ ad uas hærentes pendebunt: item si ardens
lucerna
illic interclusa minus olei consumpserit: aut si illic
facto
foco tellus sumarit: proculdubio aquæ non deerunt. Ista
quo
tempore fieri magis conducat non satis explicarunt. Sed