Ipsis etiam ex plantis aquas præberi affirmant. In insula qua
dam
apud eas quæ fortuitæ dicuntur surgere aiunt ferulas ad
arboris
magnitudinem: ex quibus quæ nigræ sint succum expri
mas
amarum: ex albis uero aqua excillet perpura potui commo
dissima
: mirabileque in montibus armeniæ quod scribit Strabo
sane
grauis auctor inueniri animalia uermes media ortos in
niue
quidem pleni sunt aqua potu optima. Apud fesulas apud
etiam urbinum quauis montanæ sint urbes / aqua illico fodientibus
præsto
est: id quidem quod sint petrosi et petræ compactæ creta.
Adesse etiam glebas purissimam aquam tunicæ suæ uerticulo conti
nentes
. Quæ si ita sunt profecto naturam nosse minime facile
et
ualde obscurum est

Redeo ad rem. Latentes aquas indiciis inuenies. Indicia
præstabit
forma et facies loci / terræque genus: quo aquam requi
ras
: et quædam quæ hominum solertia adinuenit . Natura sic se
habet
ut qui locus sinuosus et subincauo similis sit. is quidem
quasi
uas ad aquam continendam paratum esse uideatur. Vbi pluri
mum
soles possint / quod humores illic radio exurantur: aquæ
aut
exiguæ aut nullæ reperientur: aut siquæ tandem in campestri
bus
apparebunt / graues illæ quidem et lentosæ salsinosæque ha
bebuntur
. Ad septentrionem in montibus / et ubi opacissima umbra
est / perprompta succedet aqua. Montes qui diu niue operti stent
aquas
exhibent uberrimas. Hoc aduerti montes qui in subli
mi
habeant pratum complanatum aquis nunquam defecisse. Et omnes
ferme
amnes non aliunde quam ab locis istiusmodi exoriri comperi
es
. Aduerti etiam fontes non scaturire alibi quam ubi sub se atque cir
cum
habeant solum telluris integrum et solidum: supra uero se
aut
planities incumbat sidens: aut tellure sint operti rarenti et
soluta
: ut si rem pensites quasi fracto catini latere collectam
emanare
aquam non inficieris. Hinc illud est quod tellus densi
or
minus aquarum / et eas quidem non nisi in summo præbet. Solu
tior
uero tellus plus humoris / sed non nisi in profundo reddat.
Aliquibus locis quod sylua cæsa sit / aquam exortam fuisse meminit
Plinius: meminit Tatius Moysen cum per diserta peregrina