cum a Scipione urgeretur inquit Appianus ad colliam urbem
mediis
in agris quod aqua non adesset puteis effossis militum
necessitati
prouidit. Adde etiam quod aqua non omnis inuenta usi
bus
hominum accomodatur. Nam præter id quod aliæ calidæ / aliæ
frigidæ
reperiuntur: quod ue aliæ dulces / aliæ acidæ: aliæ amaræ
aliæ
purissimæ / aliæ limosæ / uiscosæ / unctuosæ / piceæ / aliæ
quæ
etiam immissa reddant ut sint saxea: aliæ cursu eodem partim
claræ
partim fluant turbulentæ: et alibi aluo eodem hic dulces
alibi
salsæ amaræ ue: sunt etiam alia memoratu digna: quibus
aquæ
inter se natura et ui multo differant / quæ plurimum ad
salutem et perniciem hominum faciant. Et liceat quoque nobis aliqua
de
aquarum miraculis recensere: quæ oblectent. Arsiones apud
armeniam uestes eo lotas lacerat. Diana apud camerinum non
coit
cum uiro. In debri oppido garamanthum fons die friget /
noctu feruet. Apud segestanos helbesus in medio cursu subi
to
efferuescit. In epyro fons sacer / quo ardentia immissa extin
guntur
: extincta incendantur. In eleusina fons ad sonitum tybiarum
exultat. Peregrina animantia si ex indo potarint colores mu
tant
. In littore quoque maris eryctrei fons est / quem si oues bi
berint
/ illico mutant uellus in colorem atrum. Sunt et laodicensium
fontes apud quos conceptus quadrupes colore enascitur giluo.
In agro cadareno aqua est / quam si gustarit pecus pilos et un
gues
amittat. Ad mare hyrcanum est lacus / quo lotus quiuis
incidat
in scabiem: et solo curetur oleo. Susis aqua est / quæ di
scutiat
dentes. Apud stagnum zelonium fons ex quo steriles fiant:
aliusque
mox / ex quo reddantur fæcundæ. Et in chio qui insipi
entes
reddat: Et alibi quæ non pota modo / sed uel gustata ri
su
in mortem soluat. Est qua etiam si laueris interimat. Et in ar
chadia apud non agrum aquæ genus alioquin purissimum: sed tam
tam
habet ueneni uim / ut nullo queat metallo cotineri. Et
contra sunt quæ bonam instaurent ualitudinem puteolanæ / senenses
uolaterranæ / bononienses / et quæ passi per italiam celebrantur. Sed
illud
maius quod de corsica referunt aquam affuisse / quæ ossa
confracta
resolidaret: qua et uenena pessima curarentur.