inquit uidisse Aristobolus desertos quia indus fluuius alio
diuertisset
. Ego uero esse aquam animantibus ueluti pabulum
caloris
/ uitæque alimentum non negarim: aut quid plantas refe
ram
? quid cætera / quibus mortales utuntur? Sic existimo quæ
in
terris crescant et coalescant omnia / si aquam ademeris / fore ut
futura
sint nulla. Apud euphratem pecora a pastu pellunt que
pratis
plus satis feracibus nimium pinguescant: eius rei causam
putant
humoris exuberantiam esse. Marique immanissima uige
re
corpora ea potissimum causa asseuerant: quod ex aqua nutri
menti copia multa suppeditetur. Regibus lacenarum meminit
Xenophon dignitatis gratia dabatur ut stagnum aquæ haberent
pro
foribus ante domum. In nuptiis in experiationibus ac ferme
omnibus denique in sacris uetustissimo ritu aquam adhibemus.
Quæ omnes res indicio sunt quanti maiores nostri aquam fece
rint
. Sed quis negarit eius copiam multis modis plurimum ge
neri
hominum inseruire atque opitulari / ut nusquam adesse non mo
dica
putanda sit / nisi cum affluentissime omnes ad usus abunda
rit
. Ab aqua igitur quando ea uti aiunt per bonam et malam ua
litudinem utimur ordiemur. Massagetæ multis locis scisso
arago fluuio regionem aquosam reddidere. Ad babylonem qua
esset
in sicco ædificata tygris et euphrates immissi sunt. Aquæ
ductum
in urbem ecbatanam induxit Semiramis perfosso mon
te
alto stadia uiginti quinque fossura lata pedes quindecim. Ab
choro
fluuio arabiæ usque in deserta et arida loca Arabs rex
eo
loci Cambisem expectans aquam deduxit facto / si omnia credi
mus
Herodoto / ex taurorum pellibus aquæductu. Apud sa
mios rara inter opera admirabantur fossam stadia longam septua
ginta / ductam per montem altum orgias centum quinquaginta. Ad
mirabantur
et cuniculum Megarei opus altum pedes uigin
ti
: quo fons in urbem deduceretur. Sed meo iudicio urbs ro
ma omnes facile et opum magnitudine et ducendi artificio / indu
ctarum
aquarum copia longe supauit. Aquam unde ducas non semper
amnes
fontes ue patebunt. Puteos Alexander iussit fodi se
cus
mare et littus persicum ut classem aquaret. Hannibal