aqua: Hercules ducta fossa purgauit: hydramque quo ex loco
eruptiones
aquarum propinquam ciuitatem uastarent uti ferunt
exussit
: inde factum aiunt ut consumato humore superfluo so
loque
densato exundantium stillarum meatus abstrasi sint. Olim ni
lus plus æquo excreuerat absque luto multa et uaria animan
tia
concreta restiterant. Siccato igitur solo putruerant: inde
ingens
manarat pestis. Sub argeo monte ciuitas inquit Stra
bo
Mazara bonis quidem abundat aquis: si æstate quo fluant
non
pater / aerem ea re dant insalubrem et pestilentem. Tum et in
libya ad septentrionen / atque item in æthiopia non pluit: ex quo
sæpe
lacus ob siccitatem fiunt coenosi. Eaque de re cum cætera
istiusmodi animantia orta corruptionibus / tum maxime locu
starum
ingens copia exuperat. Contra istiusmodi fetores et pu
tredinum
uim Herculis utraque remedia percommoda adhibebun
tur
fossa ducta / nequid ex mora stagnantis aquæ solum illute
scat: proxime pandetur solibus / Nam hi quidem ignibus usum
Herculem interpretamur. Et confert saxo / tellure / harena ue
complere. Quo autem pacto concaua stagnantium aquarum pos
sis
facile harena complere ex fluuio suo dicetur loco. Rauen
nam inquit Strabo per sua tempora quod plurimo inundaretur ma
ri
solitam affici odore tetro: aere tamen fuisse non pestilenti.
Et mirantur quid ita: ni forte quod euenire urbibus uenetia
rum dicunt id fiat ea re / quod circumfluentes paludes uentis
æstuque
maris actæ nunquam conquiescant. Huic persimilem
quoque
fuisse alexandriam ferunt. Sed ibi per æstatem nili in
crementa id uitium amouere. Natura igitur admonemur quod
facto
opus sit. Nam iuuabit quidem aut penitus exiccare: aut
reddere
bene aquosam riuis / fluento / mariue immisso: aut de
mum
tellure exempta usque ad intimam scaturitatem aquæ in
fodere
. De his hactenus.

Nunc si quod ad usus necessitatem deerit / id ne desit prouideamus
Necessaria quæ nam sit non longius repeto / in promptu sunt. Esca:
uestis
: tectum: et imprimis aquae. Aquam milesius Tales principium
esse
rerum et humanæ coniunctionis dixit. Plus mille uicos se