diximus: ea tu si collegeris / ferme esse generibus hæc inue
nies
. Nam aut soles immodici aut crudæ umbræ aut graues affla
tus
obiicientur: aut ex terra malis uaporibus inficietur: aut ex ip
so
erunt coelo quæ nocuum importent malum. Coelum quidem uix pos
se
putant ullis artibus emendari hominum: ni illud conferat
quod
scribunt / placatis superis deorum ue monitis uti clauo per con
sulem
affixo acres interdum fuisse sedatas pestes. Contra soles
uentosque incolis oppidorum et uillarum quod forte iuuet non deerit.
Sed regioni uniuersæ quod satis conferat compertum non habemus.
tametsi magna ex parte uitia quæ ex aura importantur emendari
posse
non negem: ubi euenerit / ut uapores ex terra noxii tollan
tur
. Quam ob rem non est ut illa prosequar. Solis ne ui: an concep
to
uisceribus intimis ardore tellus duo illa spiret: anhelitum
.s. qui sublatus in aerem frigore in pluuias niuesque concogatur:
et
siccum spiritum / quo putant fieri / ut uentorum impulsus moueantur.
Tantum constet apud nos spirare utrumque ex tellure: ac ueluti ex
corporibus
animalium qui exalant uapores ipsum id sape sentimus:
quale
illud sit corpus a quo effunditur: ex pestilenti pestifer:
ex
odorato suauis et huiusmodi. Interdum etiam fieri in promptu est /
ut
qui sudor et uapor alioquin suapte natura minime molestus
sit / uestium tamen nidore infectus tetrum oleat. Sic in tellure.
Namque qui ager neque aqua bene opertus sit / neque etiam satis siccus
sit
: sed ex utrisque lutescat: is quidem pluribus de causis anhe
litus
spiritusque fundet infectos et noxios. Et faciat hoc qui
dem ad rem. Nam ubi mare altum sit frigidas / alibi uero tepentes in
uolui
undas sentimus. Id ea re fieri prædicant / quod profundius
immergi et altius penetrare solis ardores non possunt: atque uti
ignitum candensque ferrum si forre in oleum dimiseris / fueritque
tum
quidem oleum modicum / illico fumos excitabit acres turbu
lentos
. Id uero si oleum multo supernatabit extinguetur / fumosque
non
dabit. At nos de his qua coepimus breuitate proseque
mur
. Palude iuxta quoddam oppidum exsiccata / et ex ea re
orta
cum esset pestilentia / Apollinem scribit Seruius rogatum
iuisse
penitus exsiccarent. Apud tempe lata stagnabat