manant. Similes in piceno serræ: et quas uulgo fossumbronias
nuncupant: et alibi complures. Sed hi aditus natura muniti non
ubique
ad arbitrium habentur: posse tamen uidemur multa ex parte
naturam imitari. Quod ipsum locis plerisque fecere prudentissi
mi
ueteres. Nam hi quidem quo regionem contra hostium excursiones
munitam redderent sic rem parunt. Referam ex gestis præstantissi
morum
principum breuissime quæ ad rem faciant. Apud euphratem
Artaxerxes fossa lata pedes. lx. longa passuum milium decem ab se
hostem exclusit. Murum per britaniam Cæsares inter quos Adrianus
milia
. lxxx. duxit : quo barbaros a romanorum agro separaret.
Antonius etiam pius eandem per insulam murum astruxit cespiceum. Seue
rus
post hunc transuersam per insulam utrimque ad fines oceani perduxit
uallum milia passuum. c. et duo et uiginti. Apud margianam re
gionem
indiæ Anthiochus soter quo loci anthiochiam condidit:
muro
ambitum regionis circumdedit longo stadia. M. quingenti .
Duxit et seososis murum a latere ægypti arabiam uersus a pelu
sio ad urbem usque solis quam thebem nuncupant deserta per loca sta
dia
itidem quingenta et mille. Neritom ad leucidem cum fuisset conti
nens
abscisso hystmo mari perducto fecere ut essent insula. At chal
cidenses et boetii eurippo aggerem duxere: quo euboia boetiæ
iungeretur: ut esset altera alteri subsidio. Ad oxum fluuium alexan
der sex condidit oppida inter se non multo distantia: ne subitis
hostibus
lacessitis procul essent auxilia petenda. Tyrses appel
lantur
alto uallo munita præsidia castellis simillima: quibus
contra
hostium aditus passim utebantur. Persæ iactis cata
ractis
fluuium impedierant tygrim / nequa posset nauis ho
stiliter
ascendere. Eas Alexander quod esse animi opus di
ceret
ignaui diruit; suasitque potius uirium uirtute confiderent.
Sunt qui regionem aquarum copia inducta effecere ut esset simi
lis
arabiæ: quam paludibus et stagnis ab euphrate contra hosti
um
ingressus fuisse munitissimam ferunt. Regionem igitur præsi
diis
talibus contra hostem munitam reddidere. Hisdem artibus
effecere
ut esset quidem hostium regio imbecillior.

Quæ aut sint quæ coelum graue faciant / suo prolixius loco