esse facile pariebatur. Adde casus repentinos incendiorum: adde
fulgura
: terremotus: et aquarum impetus atque inundationes: et
quæ
multa in dies prodigiosa naturæ uis possit afferre / inaudita
insperata / incredibilia / quibus omnes bene deducta ratio architecti
uitietur atque disturbetur. Athlantem insulam epyro non minorem eua
nuisse aiebat Plato. Ex historiis accepimus buram helidemque
alteram
hiatu / alteram undis deletam fuisse. Tritonidamque paludem
e
uestigio disparuisse . Et contra apud argos subito exundasse pa
ludem stymphalidam. Apudque teramenem repente insulam cum aquis
calidis
excreuisse. Et ex pelago inter thyresiam et theram proru
pisse
flammam / quæ totum mare integros dies quattuor æstuans ar
densque
reddiderit: subinde insulam emersisse stadiorum duodecim
in qua rhodii templum tutori Neptunno ædificarint. Et mures ali
bi
adeo multos concreuisse / ut sequuta sit pestis. Et ab hispa
nis legatos ad senatum missos / qui auxilia peterent contra lepu
sculorum
iniurias: et quæ multa his similia in eo collegimus
opusculo
qui theogenius inscribitur. Sed non omnia quæ impor
tantur
aliunde uitia talia sunt ut emendari nequeant. Neque ab ar
chitecto
siquod aderit uitium tale semper erit emendari ut que
at
. Corrupta. n. funditus et omni ex parte penitus deprauata emen
dationes
non suscipiunt. Quæ item sic se habent / ut nisi totis line
is
peruertantur reddi nequicquam possunt meliora: ea quidem non emendan
tur
magis quam ut noua illic facias demoliuntur. Sed non hic insisto.

Nos ea prosequamur quæ reddi manu possint commodiora.
Ac primum quidem publica. Horum maximum et amplissimum est urbs
uel
potius / si id ita interpretari libeat / urbis regio. Regio
qua
indiligens architectus urbem condiderit hæc forte patietur
uitia
emendanda. Nam aut contra repentinas hostium excursiones
erit
non satis tuta: aut coelo erit immiti et parum salubri / et quæ
ad
usum facient non abunde suppeditabunt. De his igitur transige
mus
. Ex lidia in ciliciam iter est perquam angustum a natura inter montes
ut
regioni facere uoluisse portam dicas. In faucibus iugi quas
græci pilas nuncupant iter etiam esse: quod terni custodiant armati: uia
prærupta
crebris aberrantibus riuis / qui ex radicibus montium