peritiam ex mathematicis adeptus sit / quæ angulis una et
numeris
et lineis mixta ad usum est excogitata. Qualia sunt
quæ
de ponderibus / de superficiebus / corporibusque metiendis
traduntur: quæ illi podismata embadaque nuncupant. His artibus
adiuncto studio et diligentia sibi gratiam architectus opes no
minisque
posteritatem et gloriam nanciscetur.

Vnum hic non præterisse iuuet / quod ad architectum perti
net
: non ultro omnibus qui se ædificaturos prædicant / opera polli
cenda
tua est. Quod leues et gloriæ plus satis cupidi certatim fa
ciunt
. Equidem haud scio an expectandum sit ut iterum et iterum
exposcant. Tibi. n. credant oportet sponte sua qui tuo se uti
uelle
consilio præse ferant. Aut quod ego ut mihi unus alter ue
imperitus credat ultro meas dignas et utiles excogitationes
explicaturus prodeam nulla repensa gratia. Te. n. ut meis
monitis
peritiorem efficiam in ea re: in qua aut maximo te le
uem
dispendio: aut commodis et uoluptati uehemeter conferam /
me
superi præmium meretur non mediocre. Dignitatem idcirco
seruasse
consulti est / fidum consilium poscenti / castigataque linea
menta præstitisse sat est. Quod si forte ad te suscepis / ut ope
ris
curator et finitor esse uelis: uix erit ut uites ne omnia alio
rum
uitia erroresque seu imperitia seu negligentia commissa sint /
ad
unum te ipsum referantur. Adstitoribus ista quidem solertibus
circumspectis rigidis demandanda sunt: qui quæ facto opus sit
diligentia / studio / assiduitate procurent. Velim quoque quoad
liceat
cures / sit res tibi non nisi cum splendidis / et harum rerum cu
pidissimis
principibus ciuitatum. Opera . n. quibusuis præstita
non dignis uilescit. Quid putas summorum uirorum auctoritates
quibus
in primis inseruiendum censueris / tibi ad fructum laudis
conferat
? Ego uero præter id quod plerique omnes nescio quo
pacto
uidemur interdum ex fortunatorum sensu et iudicio plus
longe sapere uulgo quam sit in re. Is sum qui cuipiam architecto
prompte abundeque ea præstari / quæ ad opus efficiendum exigan
tur
. Hoc tenuiores persæpe cum minus possint / etiam minus uo
lunt
. Adde his quod uidere licet: ubi alioquin par sit artificis