ne quid deceat. Nam ædificasse quidem necessitatis est: commode
ædificasse
cum a necessitate id quidem: tum et ab utilitate ductum
est
. Verum ita ædificasse / ut lauti approbent: frugi non respuant:
non nisi a peritia docti et bene consulti et ualde considerati arti
ficis
proficiscetur. Præterea facere quæ usui commoda uideantur:
et
quæ posse pro instituto et fortune ope fieri non dubites / non
magis
architecti est / quae operarii fabri. Sed præcogitasse ac men
te
iudicioque statuisse quod omni ex parte perfectum atque absolutum futu
rum
sit: eius unius esse ingenii quale quærimus. Ingenio igitur
inueniat
: usu cognoscat: iudicio seligat: consilio componat: ar
te
perficiat oportet quod aggrediatur. Quarum rerum omnium esse fun
damentum
statuo prudentiam et consilii maturitatem: reliquas aut
uirtutes / humanitatem, facilitatem / modestiam / probitatem non in eo
magis
desidero quam in cæteris cuiuis artificio deditis hominibus.
Ista. n. sunt quæ qui non habeat / ne hominem quidem putandum cens
am
. Sed omnino ei fugienda est leuitas / peruicacia / iactantia / intemperan
tia
/ et siqua sunt / quæ bonam gratiam minuant in ciuibus: odium
ue
augeant. Cæterum sic gerat uelim sese uti in studiis litterarum fa
ciunt
. Nemo. n. se satis dedisse operam litteris putabit: ni au
ctores
omnes etiam non bonos legerit atque cognorit: qui quidem in ea fa
cultate
aliquid scripserint quam sectentur. Sic istic quot quot
ubique
aderunt opinione et consensu hominum probata opera perquam dili
gentissime
spectabit: mandabit lineis: notabit numeris: uo
let
apud se diducta esse modulis atque exemplaribus: cogno
scet
/ repetet ordinem / locos. genera numerosque rerum singulari
um
/ quibus illi quidem usi sunt: præsertim qui maxima et dignis
sima
effecerint: quos fuisse uiros egregios coniectura esse: quan
do
quidem tantarum impensarum moderatores fuerint: non tamen ua
sta
illa exaggeratione operum mouebitur / ut in eo acquiescat.
Res magna esse / inquit ille / quam colonus facit: sed imprimis dis
quiret
quid in quocumque sit artificii percogitati et reconditi aut in
uenti
ratione rarum et admirabile: assuescetque secum nihil proba
ri
/ nisi quod omnino sit elegans dignumque admiratione ingenii: et
quicquid
erit ubique probabile ad se recipiet ut imitetur. Quæ