uoluptate similium dissimiliumque rerum: neque qui spectent satis
diu
contemplatos ducant se quod iterum atque iterum spectarint
atque
admirentur: ni iterato etiam interabeundum respectent. Et cum
satis
quæsierint toto in opere nusquam offendant aliquod non æquabi
le
: non correspondens: et totis numeris ad decus gratiamque consen
tiens
. Itaque huiusmodi ex modulis excogitabuntur atque pensa
buntur
: neque solum quæ inchoes / sed etiam quæ inter efficiendum usul
futura
sunt ex ipsis exemplaribus admoniti præcogitemus ne
cesse
est / atque etiam paremus. Quo coepto opere non hæsitandum non ua
riandum
/ non supersedendum: sed tota re breui et circumscripta qua
dam
explicatione percepta quæ apta commodaque sint exquisita col
lecta
promptaque suppeditent. Itaque hæc sunt quæ et consilio et iu
dicio
curasse architectum oporteat. Fabriles aut errores non
conuenit repetere: sed curabit fabros / ut perpendiculis / linea / re
gula
/ normaque recte utantur. Aptis aut temporibus ædificabit /
intercalabit / resummetque opus attemperate: pura / incorrupta / in
permixta / solida / sincera / commoda / accomodata / ualida / po
net
disponetque / suis et aptis locis atque sedibus collocabit / ut
stent
/ iaceant incumbant / fronte / latere seu patenti seu apto: uti
cuiusque
natura et usus exigat.

Sed quo in his rebus curandis / parandis / exequendis sese re
cte
atque ex officio gerere architectus possit / nonnulla sunt mi
nime
negligenda. Cogitandum ei quid suscipiat muneris / quod
profiteatur / quem sese haberi uelit / quantam rem aggrediatur /
quantum laudis / quantum emolumenti / quantum gratiæ atque etiam poste
ritatis
/ si suo recte functus fuerit officio nanciscatur. Et con
tra
siquid imperite / inconsulte / inconsiderate inchoarit: quantum
uituperationis / quantum odii subiturus sit / quam dicax / quam aptum / pa
tens
assiduumque testimonium stultitiæ suæ generi hominum exhi
biturus
sit. Magna est res architectura: neque est omnium tantam
rem
aggredi. Summo sit ingenio / acerrimo studio / optima do
ctrina
/ maximoque usu præditus necesse est: atque imprimis gra
ui
sinceroque iudicio et consilio qui se architectum audeat profi
teri
. De re. n. ædificatoria laus omnium prima est iudicare be