firmitatem usunque pertinere in primis uideantur / tamen de se hoc
præstant
/ ut si negligantur / uitium afferant perquam maximum de
formitatis
. Quæ potissimum ad ornamenti elegantiam faciant /
hæc
sunt. Exactam esse oportet condecorandi operis rationem / atque
porro
expeditam rebus illustribus non nimium crebre confertis /
non inculcatis / unamque in cogeriem coactis: sed ita diffinite ap
te
appositeque distributis et collocatis: ut qui mutarit omnem
concinnitatis
iucunditatem perturbatam sentiat. Præterea nihil
habendum est quauis parte operis neglectum atque expers artificii:
non tamen omnia æquabiliter esse ornatu eximio perducta / et di
uitiis
reserta uelim: sed copia utetur non magis quam uarietate. Ex
præstantissimis
alia ponet locis primariis: alia etiam colloca
bit
media inter minus elegantes: alia iterum inter postremas.
Illud in ea re cauebit / ne preciosissimis nimium friuola / ne
grandioribus minutissima / ne retractioribus angustioribusque
multo
perfusa atque amplissima coniungat: sed quæ erunt inter se
dignitate
dissimiles et generibus no usque pares artificii con
formatione
coæquabuntur. Vt cum alia grauitatem maiestatemque
præ
se ferant: alia iucunditatem et festiuitatem exhibeant. Omnium
ratio
et ordo ita comperentur : ut non modo ad opus honestan
dum
certatim conueniant: sed ne altera quidem sine alteris per se
constare / aut satis suam seruare dignitatem posse uideantur: iuua
bitque
certis locis paulo neglectiora intermiscere: quo excul
tioribus
lumen compatione sui reddatur illustrius: Illud omni
no
cauebitur / ne lineamentorum rationes peruertantur. Id fieret si co
rynthiis dorica / ut dixi aut doricis ionica miscerentur et eius
modi. Ordini etiam suæ dabuntur partes: nequid interrupte / nequid
confuse disseminetur: sed locis et suis et aptis collocetur. Media
enim
mediis / et quæ a mediis pariter distabunt pariter colli
brabuntur
. Erunt denique omnia dimensa et nexa et compacta li
neis
/ angulis / ductu / cohæsione / comprehensione / non casu: sed
certa
et diffinita ratione: præbebuntque se ut per coronas / per in
tercapedines
/ omnemque per intimam extimaque faciem operis quasi flu
ens
libere et suaue decurrat intuitus uoluptatem augendo ex