erant auro tecta distincta gemmis. Eliogabbalus insanior / qui
strauit
auro pauimenta / dolens quod non posset electro. Et uitupe
randi
nimirum hi opum immo insaniæ ostentatores: qui subsidia
mortalium hominumque sudores in ea re profundant / quam neque usus
neque
inchoati opis ratio exposcebat: quam ue nulla aut inge
nii
admiratio honestet: aut inuenti gratia commendet. Hæc igi
tur
uitia ut uitentur / iterum atque iterum admoneo priusquam opus
aggrediare
: totam rem et ipse tecum pensites: et una peritos con
sulas
exemplaribus ad modulos diductis. Ex quibus uelim bis /
ter / quater / septies / decies / cum intermissis / tum resumptis tempo
ribus
omnes repetas futuri opis partes / quoad a radicibus imis
ad
summam usque tegulam nihil neque abditum / neque propatulum / neque
magnum
neque paruum toto sit in opere futurum: quod non tibi et
diu
et multum percogitatum / perconstitutum / destinatumque habeas
quibus
rebus / locis / ordine / numeroque locasse / adiunxisse /
præfinisseque
deceat aut præstet. Itaque sic efficiet bene consul
tus
: parate accurateque rem aggredietur: condiscet uires naturamque
soli
/ ubi ædes ponat: discetque cum ex ueteribus ædificiis / tum
ex
usu et consuetudine incolarum quid sub eo coelo / quo ædifi
candum sit / quisque lapis / quid harena / quid calx / quod materia
ex
eo loco sumpta / quid etiam aliunde importata ualeat contra tem
pestates
. Statuet fundamentorum pedamentorumque latitudinem / al
titudinem
et primos ortus. Tum parieti et corticibus et infar
cturæ et nexuris et ossibus repetet quid quale ue singulis de
beatur
. Repetet etiam quod apertionibus / quid tecto / quid crustati
oni / quid pauimento subdiuali / quid operi intestino debeatur.
Præscribetque loca / uias / argumenta / quibus superflua noxia
foedaque
deriuentur / auertantur / coherceantur: uti sunt pluuiarum
egerendarum
cloacæ: et arearum exsiccandarum fossuræ:
prohihendarum humectationum præmunitiones: uti etiam
sunt
quæ irruentium ponderum / impetentium undarum lacescen
tium uentorum uim/ molem / iniuriam frustrentur atque supe
rent
. Denique omnia diffiniet / nihil relinquet / cui non quasi
legem
modumque præscribat. Hæc ferme omnia tametsi ad