Sequitur ut summas et breues quasdam admonitiones colli
gam
: quas ueluti leges cum in tota exornatione pulchritudi
numque
comperatione / tum et in tota re ædificatoria obseruasse ne
cesse
est. Faciet etiam ad ipsum id quod pollicebamur nos ue
luti
epilogum collecturos. Principio quidem quod uitia omnia defor
mitatis
longe fugienda fore diximus: uitia idcirco præsertim
grauia
in medium proferemus. Vitiorum alia ex consilio ac men
te
: uti iudicium / electio: alia ex manu: uti ea quæ fabrili opere
tractantur. Consilii iudiciique errores atque peccata priora sunt na
tura
sui et tempore /atque in se magis graues: atque item post com
missum
peccatum cæteris longe minus emendabiles. Ergo ab his
ordiemur
. Vitio quidem dabitur / si regionem insalubrem / impa
catam
infecundam / infoelicem / tristem / malisque tum patentibus tum
etiam
occultis obnoxiam uexatanque elegeris / ubi opus ponas.
Erit et uitium / si areæ modum præscripseris non aptum / non acco
modatum. Si membra membris adiunxeris: quæ non mutuo inter
se
consentiant ad usus incolarum atque commoditatem. Si non singu
lorum
ordinibus. Si non toti familiæ liberorum / seruorum / matro
narum
/ puellarum / urbanorum rusticanorumque commodis satis cum di
gnitate
cúiusque prouisum sit una et hospiti etiam atque salutatori
bus
. Si aut nimium uasta: aut nimis pusilla / aut nimium paten
tia
/ aut plus satis recondita / aut nimis coniuncta / aut nimis
dissepata / aut ualde plura / aut pauciora effeceris quam res po
stulet
. Si deerunt quibus æstum / quibus frigora coleres sine
molestia
. Si non aderunt diuersoria: quibus te per bonam ualetu
dinem
exerceas atque oblectes: quibus etiam ab inualidis et non be
ne
habentibus coeli temporumque offensiones prohibeas. Adde si non
erit
ab hominum iniuria / a subitis casibus satis munita et tu
ta
. Si erit paries aut gracilior quam ut sese ferre et tectum possit:
aut
longe crassior quam firmitudo exigat. Si tecta inter se stilli
cidiis
/ ut ita loquar / altercantia. Si imbrium uim in parietem intra
itionem fundentia. Si nimium excelsa / aut nimium depressa posue
ris
. Si apertionum hiatus uentos infectos / pruinas molestas /
soles
importunos. Aut contra si obstrusiores cæcitatem odiosam