ad altitudinis diametrum extollendam apprime usi sunt.

Sed columnarum ponendarum modum et dimensionem quam illi tria in
genera
pro trium temporum uarietate distinxerint / pulchrum erit in
tellexisse
. Hominem. n. contemplati columnas sibi ex illius simi
litudine
faciundas censuere. Itaque diametros hominis metiti
a
latere ad alterum latus sextam: ab umbilico aut ad renes deci
deci
mam
esse partem longitudinis inuenere. Quod ipsum nostri sacro
rum
interpretes aduertentes arcam per diluuium factam ad hominis figu
rationem
autumant. Ad tales dimensiones fortassis columnas po
suerunt
: ut essent aliæ ad basim sexcuplæ: aliæ uero decuplæ.
Sed nature sensu animis innato / quo sentiri diximus concin
nitates
tantam istic crassitudinem / et contra hic tantam gracilita
tem
non decere moniti abdicarunt utramque. Denique hos inter ex
cessus
esse quod quærerent existimarunt. Ea re arithmetricos
imprimis imitati ambo illa extrema in unum coegere: et summam
iunctorum
per mediam diuisere. Ex quo eum qui a senario et dena
rio
numero spatiis comparibus distaret / numerum esse octona
octonarium compertum fecere: placuit atque adeo ea de re longitudini co
lumnæ
octies diametrum dedere basis / et ionicas nuncupauere.
Doricum uero columnarum genus quod crassioribus debetur ædi
ficiis
eadem ipsa ratione qua ionicum habuere. Namque iunxere qui
dem
minimum illum terminorum qui fuit sex medio huic consti
tuto
ionicis / qui fuit octo: et facta summa esse denum et quattuor.
Hanc summam diuisere in partes æquales: et datus est inde nume
rus
septenarius ad quem numerum columnas duxere doricas / uti
essent
illis quidem bases scaporum amplæ ex parte septima longi
tudinis
sui. Tum et graciliores quidem quas corynthias appel
larunt / ex medio illo ionico numero cum maximo terminorum
iunctis / et iunctorum summa quoque per medium diuisa constituerunt.
Nam fuit quidem ionicarum numerus octo: maximi uero termi
norum
numerus decem: qui collecti unam in summam dedere nu
meros
octo et decem: cuius erit pars altera nouem. Itaque nouies
diametrum imi scapi dedere longitudini corythiarum columnarum
Ionicis aut octies. Doricis septies. De his hactenus.