bus non semper æquatis constare. Quo fit / ut corporum alia gra
cilia
/ alia crassiora / alia intermedia producantur: speciantesque
ædificium
ab ædificio / uti superioribus transegimus libris: fine
et
officio plurimum differre. Ea re haberi uarium oportere.
Natura idcirco moniti tris et ipsi adinuenere figuras ædis
exornandæ
: et nomina imposuere ducta ab his / qui alteris aut
aliis
delectarentur: aut sorte uti ferme inuenerint. Vnum fuit
eorum
plenius: ad laborem perhennitatemque aptius: hoc doricum nun
cuparunt
. Alterum gracile lepidissimum: hoc dixere corynthium.
Medium uero quod quasi ex utrisque componerent ionicum appel
larunt
. Itaque integrum circa corpus talia excogitarunt. Post
hæc
cum tria illa quæ recensebamus aduertissent præcipue ad
pulchritudinem asse quendam facere: numerum / finitionem / colloca
tionem
: his tribus quomodo uterentur naturæ opibus pensitatis
compertum fecere principiis uti opinor ductis hinc.

Namque ex numero quidem ipso primum intellexere alium esse
parem: alium imparem. Ambobus usi sunt. Sed paribus alibi: im
paribus item alibi. Ossa. n. ædificii naturam secuti hoc est colum
nas
et angulos et eiusmodi numero nusquam posuere impari. Nul
lum
. n. dabis animal quod pedibus aut ster aut moueatur impari
bus. Tum et contra nusquam pari apertiones numero posuere: quod
ipsum naturam obseruasse in promptu est / quando animantibus hinc
atque
hinc aures / oculos / nares compares quidem: sed medio loco unum
et
propatulum apposuit os. Verum inter numero pares atque impares
nonnulli sunt / et familiares naturæ magis quam cæteri: et apud sa
pientes
in primis celebres: quos sibi in componendis partibus ædi
ficiorum
usurparunt architecti ea maxime de re quod habeant in se
quippiam: quo merito dignissimi censeantur. Et. n. naturam quidem
ternario
constare principio philosophantes omnes asseuerant. Et
quinarium cum tam multa tamque uaria tamque admirabilia pensito quæ
aut
in se quinarium obseruent: aut a quinarium habentibus / quales
sunt hominum manus / prodierint: no iniuria diuinum et merito
diis
artium Mercurioque in primis dicatum assentior . Et septemna
rio constat summum rerum opificem deum maiorem in modum delecta