ratio consumetur numerus et quam nos finitionem nuncupabimus et
collutatio. Sed est amplius quippiam ex his omnibus compactis atque an
nexis
: quo tota pulchritudinis facies mirifice collucescat.
Id apud nos concinnitas nuncupabitur: quam eandem profecto omnes
esse
gratiæ atque decoris alumnam dicimus. Atqui esse quidem con
cinnitatis
munus et paratio partes/ quæ alioquin inter se natu
ra
distinctæ sunt perfecta quadam ratione constituere / ita ut mutuo
ad
speciem correspondeant. Hinc fit / ut cum seu uisu siue auditu
seu
quauis ratione admoueantur ad animum / concinna confestim
sentiantur. Natura. n. optima concupiscimus / et optimis cum
uoluptate
adhæremus: neque in toto corpore aut partibus uiget
magis
concinnitas quam in se ipsa atque natura: ut eam quidem esse
animi
rationisque consortem interpreter: habetque campos latissi
mos
ubi exerceatur atque efflorescat. Totam complectitur hominis
uitam et rationes: totamque pertractat naturam rerum. Quicquid. n. in
medium proferat natura / id omnem ex concinnitatis lege moderatur.
Neque studium est maius ullum naturæ quam ut quæ produxerit ab
solute
perfecta sint. Quod ipsum amota concinnitate minime as
sequeretur
: summus. n. qui operatur consensus partium interisset.
Sed de his hactenus: quæ si satis constant / statuisse sic possu
mus
pulchritudinem esse quendam consensum et conspirationem par
tium
in eo / cuius sunt ad certum numerum finitionem collocatio
neque habitam / ita uti concinnitas hoc esse absoluta primariaque ra
tio
naturæ postularit. Hanc ipsam maiorem in modum res ædifica
toria
sectatur. Hac sibi dignitatem / gratiam / auctoritatem uendi
cat
/ atque in precio est. Cuncta quæ hactenus diximus cum ita esse
ex
ipsa rerum natura percepissent maiores nostri : nec dubitarent
his
neglectis se nihil assecuturos / quod ad opis laudem et de
cus
faceret: non iniuria naturam optimam formarum artificem sibi
fore
imitandam indixere. Ea re leges quibus illa in rebus produ
cendis
uteretur quoad hominum industria ualuit collegerunt:
suasque
ad rationes edificatorias transtulerunt. Spectantes igitur
quid
natura et integrum circa corpus et singulas circa partes
assueuerit
/ intellexere ex primordiis rerum / corpora portioni