corporibus a natura productis cur alia pulchriora alia mi
nus
pulchra aut etiam deformia dicantur. In promptu est ex his
quæ
in pulchrorum numero censeantur non eiusmodi cuncta esse / ut
inter
se protinus nihil differant: quando uel ea re maxime qua non
conueniunt eadem ipsa re inesse quippiam aut impressum aut insuffusum
sentimus. Cur quæ dissimillima sint / tamen una esse admodum
uenusta
profiteamur. Vtar exemplo. Puellam aliquis teneritudi
ne
gracilem cupiet. Ille apud comicum cæteris puellis antepo
nebat
uirginem illam quod esset illa quidem habilior et suci plena.
Tibi fortassis perplacebit uxoris forma: quæ neque tenuitate in
ualidos
: neque membrorum spissitudine rusticanos pugiles imi
tetur
. Sed quantum illi addi / huic detrahi seruata dignitate pos
sit
: tantum in ea reperiatur. Quid igitur quod istarum alteram aut al
teram
mauis / ea de re cæteras esse forma non liberali et digna
statues
minime. Sed istæc ut præcæteris placeat efficere po
tuit
quippiam/ quod quale ipsum sit non requiro. Vt uero de
pulchritudine
iudices non opinio: uerum animis innata quædam
ratio
efficiet. Id ita esse apparet: quandoquidem turpia / infor
mia
/ obscoena nemo est quin illico intuens offendatur atque ode
rit
. Vnde aut is animi sensus excitetur et prodeat / etiam non re
quiro
funditus. Sed ex his quæ ultro sese offerunt quantum ad rem
faciat
pensitemus. Est. n. in formis profecto et figuris ædifi
ciorum
aliquid excellens perfectumque naturæ quod animum excitat
euestigioque sentiatur. Credo equidem formam / dignitatem / uenu
statem
/ et quæuis similia in his consistere: quæ si ademeris aut
minutaris: illico uitientur et pereant . Hoc si persuadetur / haud
erit
quidem prolixum ea recensere quæ adimi / augeri / mutariue
præsertim informis atque figuris possint. Constat. n. corpus omnem
partibus
certis atque suis: ex quibus nimirum siquam ademeris: aut
maiorem
minorem ue redegeris: aut locis transposueris non
decentibus
/ fiet ut quod isto in corpore ad formæ decentiam
congruebat
uitietur.

Ex quo statuisse possumus / ne cætera istiusmodi prolixius
prosequar
/ præcipua esse tria hæc in quibusomnes quam quærimus