ad rationes publicorum operum quæ profana sint se accomoda
bit. Fastigium priuatis ædibus non ita fiet / ut templi maiestatem
ulla
ex parte sectetur. Vestibulum tamen ipsum fronte paulo sub ela
tiori
atque etiam fastigii dignitate honestabitur. Reliquum parietis
utrimque leni surgente crista coronabitur. Et præsertim primarios
angulos ædificii stare crista non nihil superbiore conferet ad ele
gantiam
. Mihi non probantur qui ædibus priuatorum ciuium pinnas
et
minas imposuere. Arcis. n. ista sunt uel potius tyrannorum: alie
na
a ciuibus pacatis et bene instituta re pu. quandoquidem aut
conceptum metum aut paratam iniuriam significent. Meniani opus
pro
fronte ædis præstabit lepiditatem si erit non uastum non
profusum
non indecens.

Nunc quod dicturos polliciti sumus ad ea uenio ex quibus
uniuersa
pulchritudinis ornamentorum que genera existant: uel
quæ
potius expressa ex omni pulchritudinis ratione emanarint: dif
ficilis
nimirum peruestigatio . Nam quicquod unum illud quod ex uni
uerso
partium numero et natura exprimendum seligendumque sit / aut
singulis
impartiundum ratione certa et coæquabili / aut ita habendum
ut
unam in congeriem et corpus plura iungat / contineatque recta et
stabili
cohæsione atque cosensu: cui nos hic persimile quippiam
quærimus
: profecto ipsum id eorum omnium uim et quasi succum sapi
at
necesse est: quibus aut cohærescat aut immisceatur: alioquin di
scordia
discidiisque pugnarent atque dissiparentur. Quæ sane pro
quisitio atque seleceo cum cæteris in rebus minime prompta / mini
me
expedita est: tum egregie in his de quibus dicturi sumus
omnium anceps atque periculosa est: tam multis constat res ædificato
ria
partibus: tamque uariis ornamentorum generibus singulæ se uti
uidisti
partes dignari postulant. Sed nos ex instituto pro inge
nii
uiribus rem prosequemur: non illa repetentes / qua ratione ex
partium numero solida integrorum cognitio percipiat . Verum quod
faciat
ad rem hinc ordiemur / notantes quid nam sit quod
sui
pulchritudinem efficiat. A peritissimis ueterum admone
mur
et alibi diximus esse ueluti animal ædificium in quo finiundo
naturam imitari opus sit. Peruestigemus igitur quid ita sit in