umbra. Neque deerunt cupressi uestiti hædera. Præterea et ci
cli et emicicli: et quæ descriptiones in areis ædificiorum proben
tur
ex lauro ex citro / ex iunipero deflexis ac sese mutuo com
plectentibus
ramis concludentur. Phiteon agrigentinus trecenta
uasa
lapidea in sua priuata domo habuit: quorum quodque cape
ret
amphoras centum. Talia in hortis uasa pro fontibus ornamen
to
sunt. Vitem ueteres qua stratas horti obtegerent columnis mar
moreis
imponebant. Earum crassitudo longitudinis habebat deci
mam
ope corynthio. Arborum ordines ad lineam et interuallis com
paribus et angulis correspondentibus ponentur / uti aiunt ad quin
cuncem. Hærbis rarioribus / et quæ apud medicos in precio
sint
hortum uirentem reddet. Gratum id quod apud maiores uilli
ci
assueuere dominis applaudere inscriptis eorum nominibus
per aream buxo aut hærbis odoratis. Sepem obiiciet rhosa: inne
ctet
corilos et punicas. At ille corna inquit uepres et pru
na
ferat et quercus et ilex. Multa fruge pecus: multa domi
num
iuuet umbra. Sed ista uillis fortassis conuenient fructuariis
magis
quam horto. Quin et illud Democriti quod ferunt. Parum
prudenter
eum facere / qui aut lapide aut lapidea structura cir
cumsepiat hic non improbatur. Lasciuientium. n. proteruiæ prospi
ciendum
est. Statuas ridiculas per hortum non reprobo: mo
do
nihil obscoeni. Itaque istiusmodi quidem erunt horti.

Vrbana aut domus intestinis parietibus conclauiorum coenacu
lorum
ue festiuitate nequicquam cedet hortensibus: sed extimis uti
est
porticus et uestibulum non ita festiuitates captabit ut non
multo
meminisse grauitatis uideatur. Atque præstantissimorum qui
dem
ciuium porticum trabeatam esse condecet: mediocrorum autem ar
cuatam
. In utrisque testudinata perplacebit . Ornamenta et trabis
et
coronarum quæ columnis imponentur capient columnationis quartam.
Si in primas columnationes columnæ alteræ superponentur / fient se
cundæ
breuiores primis ex quarta. Quod si et tertiæ superexci
tabuntur
/ fient illæ tum quidem ex quanta breuiores quam substitutæ. In
istarum
singulis arulæ et plutei quæ columnis subiguntur partem suæ
columnæ habebunt quartam. Vbi aut unica fiet collumnatione contentus