bebuntur apertiones et fenestrarum et hostiorum. Fenestra si adape
rietur
in pariete latitudinis / quæ natura sui breuior est quam sit
areæ longitudo / tunc fiet non plus unica. Atque erit illa quidem
ita
posita: ut in ea latitudinis linea breuior sit linea altitu
dinis
: aut contra ut eius latitudo amplior sit quam altitudo: quod
genus
fenestrarum accubantium dicitur. Si igitur erit latitudo uti in
foribus
retractior: tunc dabis ut sit uacuum apertionis a dextra
in
sinistram pars totius parietis intimi nihil plus tertia / nihil
minus
quarta, Apertionisque ipsius infima linea distabit a
pauimento
nihil plus quam ex nona totius altitudinis quater:
nihil
minus quam eadem ex nona bis. Longitudo apertionis capiet
dimidiam latitudinis ter. Itaque sic fiet si erit in apertione latitu
dinis
linea quam altitudinis breuior. Sin aut erit apertio a dex
tris
ad sinistram laxior: et ab imo ad summum pressior: tunc ex to
ta
parietis linea dabis amplitudini apertionis nihil minus dimi
diam
/ nihil plus tertiam bis. Altitudo aut in ea fiet itidem aut ex
dimidia
latitudinis: aut bis partem illius occupabit tertiam.
Sed binæ interstituentur columnellæ superliminaris sustinendi gra
tia
. Quod si erunt fenestræ habendæ in pariete prolixiore / tunc
fient
plures / et numero impares. Numerum probasse in his ma
iores
uideo ternarium / et fient hunc in modum. Tota parietis lon
gissima
linea diuidetur in partes nihil plus septem: nihil mi
nus
quinque. Ex quibus tibi summito partes tris: easque fenestris sin
gulas
singulis distribuito. Altitudini autem apertionis dabis
quartam latitudinis septies: aut quantam nouies. Quod si demum
placuerint
fenestræ numerosiores: tunc id opus quando natu/
natu
ram
sapiat porticus ab illis et præsertim a theatralibus dimensio
nes
apertionum / quas suo loco diximus / transumentur. Hostiorum
apertiones fient quales senatui curiæ ue deberi diximus. Fene
stras ornabis opere corynthio: primarium hostium ionico: Fo
res
tricliniorum et cellarum et eiusmodi dorico. Hæc de lineis
quantum
ad rem facerent hactenus.

Sunt præterea quæ adigas ornamenta priuatis ædibus ali
qua
non prætermittenda. Veteres in pauimentis porticus qua