Inde lego / phoebumque cio / musamque lacesso. Et urbi sane uici
na
iuuant / facilesque recessus: Vbi quæ libeant / ex libidine lice
ant
. Celebritatem dabit urbis propinquitas: uiæ claritas: regi
onis
amoenitas. Delectabit istic ædificatio: si tum primum ex
urbe
egressis tota se facie uidendam obtulerit lætam: ac si ad se
proficiscentes illectet atque præstoletur. Velim ea re elatula: et uelim
in
eum locum uia præsurgat cliuo molli adeo ut uadentes fallat:
quoad
conscendisse non ex alia re quam circunspectato agro id ex al
titudine
loci sentiant. Prati spatia circum florida: et campus
perquam apricus: et siluarum umbræ subgelidæ: et limpidissimi fontes
ac
riuuli: et natationes: et quæ alibi uillis deberi diximus /
non deerunt ad uoluptatem æque atque ad usum. Ceterum tota ædium
facies
atque congressio / quod in omni ædificatione iterum atque iterum
conciliat
ad gratiam peruelim penitus sit quaque undique illustris
atque
admodum perspicua coelo latissimo plurimum admittat lu
cis
/ plurimum solis / plurimumque salubris auræ. Nolo spectetur
uspiam aliquod / quod tristiore offendat umbra. Arrideant omnia aduen
tu
hospitis atque congratulentur. Sub tecta ingressi in dubio sint
malint ne animi gratia istic residere ubi sint: an ulteriora petere:
quorum
hilaritate ac nitore prouocentur. Ex quadrangulis areis
rotundas: ex rotundis rursus angulares: ex his in eas progressus
detur
: quæ neque totæ rotundæ: neque lineis omnibus rectis conclu
dantur
; Cumque ad sinum interiorem domus inieris non ad
erit
ubi gradum descendisse oporteat. Verum in ultimum
usque
conclaue aut æquabili solo / aut limitibus modicis pe
netrabitur
.

Sed cum partes ædificiorum inter se multum differant natura. s. et
specie
: de his omnibus nobis consideranda censeo quæ alibi etiam huic
loco
destinata reliquimus . Nam sunt quidem quæ tu seu rotunda fa
cias
seu quadrangula / modo recte ad usum conferant minimi
interest
. Quanta uero eadem sint / et quibus locis dispona
tur
plurimum interest : Et earum aliæ maiores fiant necesse
est
. Vti sunt ædium sinus aliæ minore indigent area: uti est
conclaue penetraliaque omnia. Aliæ sunt mediæ uti coenacula atque