ornamentorum elegantia et copia superari se facile a publicis
patientur
. Non sibi quod camillo inter crimina obiiciebatur
ualuas
assiscet æneas aut eburneas. Non splendescent lacuna
ria
multo auro et uitro. Non imeto et pario marmore uniuer
sa
collustrabuntur. Templorum. n. ista sunt: sed utetur mediocribus
eleganter: elegantibus moderanter. Contentus erit cupresso / lari
ce / buxo. Crustabit ope albario signito: picturaque simplicio
re uestiet. Lunensi uel potius tyburtino lapide coronas ducet
non tamen præclara illa omnia ab se penitus abdicabit atque pro
scribet
. Sed quasi in corona gemmas dignissimis locis percissi
me collocabit. Quod si breuissime totam rem diffinisse iuuat /
sic
statuam. sacra ita parari oportere / ut ad maiestatem et pul
chritudinis
admirationem addi amplius nihil possit. Priuata
aut ita habenda / ut contra adimi nihil posse uideatur / quod exi
mia
cum dignitate coniunctum sit. Cæteris uti sunt publica profa
na
id quod inter istæc medium sit relinquendum censeo. Itaque
in
priuatis ornamentis seuerissime continebit sese: tamen in
plerisque
liberiore utetur uia. Nam columnam quidem siquid forte
toto
erit corpore tenuior / aut uentre fortassis non nihil turgi
dior
/ aut retractione gracilior quam publicorum exacta ratio permi
serit
: non tamen uitio dabitur atque improbabitur: modo id nihil ha
beat
informe aut deprauatum. Quin quod publicis operibus non
conceditur / ut a grauitate et consultissima lineamentorum lege pau
lo
aberretur: id in istis etiam ad iucunditatem interdum facit. Et
quam illud cadebat peruenuste quod festiuissimi assueuere ad fo
res
tricliniorum pro lateribus hostii uastas mancipiorum statuas
superliminare in caput sustentantes appangere: et columnas in
porticibus
præsertim hortorum ponere: quæ aut arborum trun
cos
nodis desectis: aut fasces loro concinctos referrent: aut quæ
uolubiles
et palmatæ et asperæ frondibus et auiculis riuulisque
refertæ essent. Aut etiam ubi robustissimum esse opus uoluissent:
quadrangulam columnam / cui dimidia rotunda hinc: atque altera
hinc
dimidia promineret. Tum et pro capitulis aut fiscellas
pendentibus
racemis fructibusque plenas: aut reuirentem summis