Dyonisius ad portum syracusarum partita ædificiis centum sexa
ginta
: quibus singulis binæ caperentur naues: et armamentum
quo
paucis diebus plus centum uiginti scutorum et incredibilem
gladiorum
uim congessit: Apud sithicum spartanorum nauale exti
tit
stabulorum plus centum sexaginta. Itaque istiusmodi uaria apud
uarios
fuisse comperio. Sed qualia esse oporteat / nihil habeo
præcipuum quod referam: nisi ut quod in eis ad usum futurum sit
ex
priuatis excipiatur: quod uero ad dignitatem atque ornamen
tum
esse futurum uelis: id ex publicorum rationibus usurpetur.
Hoc non prætermittam bibliothecis ornamento in primis erunt
libri
et plurimi et rarissimi præfertur: ex docta illa uetustate
collecti
. Ornamento etiam erunt mathematica instrumenta cum
cætera
tum similia: quæ fecisse Possidonium ferunt. In quibus
septem planetæ propriis motibus mouebantur. Quale etiam illud
Aristarchi: quem in tabula ferrea orbis descriptionem et prouin
cias
habuisse prædicant artificio eleganti. Et Tyberius quidem
recte
imagines ueterum poetarum bibliothecis dicauit. Quæ
ad
publica spectarent opera exornanda ferme omnia mihi uideor
absoluisse
. Diximus sacra / diximus profana / diximus templa /
porticum / basilicas / monumenta / uias: portum / triuia / foros /
pontem / arcum / theatra / curricula / curias / sessiones / ambulatio
nes
/ et eiusmodi: ut præter thermas nihil amplius residuum
sit
in quo uersemur.

Thermas fuere qui uituperarint / quod molliri corpora arbi
trarentur
. Alii ita probarunt / ut septies die lauarentur. Nostri ue
teres
medici curandis corporibus lauacro intra urbem extru
xere
thermas complures impensa incredibili. Inter cætera He
liogabalus thermas fecit locis multis: sed nisi semel in sin
gulis
lauari se passus est: mox lotus diruit: ne ex usu bal/
nea haberet. Apud me nondum satis constat priuatum ne magis
opus
sint an publicum. Certe quantum uidere licet ex utrisque mixtum
est. Insunt. n. multa ducta a priuatis: et multa item ducta a publi
cis
ædificiis. thermarum opus cum amplissima indigeat area urbis
partes occupabit non celeberrimas / neque item neglectissimas: eo