tudini partes septem. Quod si amoris columnis mutulos capitu
lorum
loco ponere libuerit: tunc his utemur lineamentis: quibus
in
portis uterentur ionici. Perpendebunt igitur hic / quales il
lic
auriculæ. Eorum hæc est ratio. Mutulorum ipsorum latitudo
fiet
quantum fuisset in columnationibus supremus columnæ scapus
amota
torquis et nextruli prominentia. Pendebitque quantum suisset
altitudo
corynthii capituli amoto capituli operculo. Promi
nentia
mutuli istius non excedet cimatium trabis regiæ.

Habuere et plerisque in locis cum ad necessitatem tum ad uolupta
tem
nonnulla quæ ornamentum reciperent: et urbem digniorem red
derent
. Perpulchrum fuisse apud achademiam lucum diis sacra
tum
referunt: quem excidit Sylla ad aggerem contra athenas ex
truendum. Alexander seuerus adiunxit thermis suis nemus: ther
misque
antonianis egregias addidit natationes. Agrigentini
struxere
ex uictoria: Zelonis contra charchedonios natationem
stadiorum
septem: profundam cubitos uiginti: ex qua etiam uecti
gal
caperent. Apud tyburtum publicam et celebrem fuisse biblio
thecam
memini me legisse. Libros athenis publice posuit Pi
sistratus primus. Xerses eam librorum copiam in persas asporta
uit
. Seleucus restituitchstelle ṡ In ægypto. Prolomei reges bibliothe
cam
habuere uoluminum septingentorum milium. Sed quid publi
ca
miremur? In gordianorum bibliotheca libros fuisse ad
lxii. M. comperio. In agro laodiceo templo Nemesis maxima
concelebrabatur
medicorum scola a zeuside constituta. Apud
carthaginem scribit Appianus stabula fuisse elephantorum tre
centa. et stabula item equorum. cccc: et naualia quæ caperent
naues
, ccxx. et armamentum et horrea et ubi pabula exer
citus
conderent atque seruarent. Vrbem Solis quam the
bem nuncupant / stabula habuisse publica centum ampli
tudinis
tantæ / ut singulis sub recto equi ducenti haberen
tur
. In propontide insula cizico duo erant portus. In me
dio
erant naualia: sub quorum tectis naues haberentur du
centæ. Apud pyreum armamentarium Philonis opus celebre
et
statio erat insignis nauium quadringentarum. Naualia struxit