occupat illius parietis partem apertione. Circa dimidiam parie
tis
altitudinem addita etiam dimidiæ octaua prominent extantes
coronæ
cum fascia trabe et columnis: quas alii plures: alii pau
ciores
posuere prout confertis aut dispansis delectati sunt: du
cta
columnationum ratione ex porticu templorum. Supra coronas
dextra
atque sinistra in pariete in scafis statuæ et quæ ad reli
gionem
faciant collocabuntur. Sed pro fronte operis in pariete
ad
parem cum scafis altitudinem duplo lata fenestra quam altior
adaperiebatur columnellis duabus interstitutis: quibus superli
minare
assideat. Itaque huiusmodi erit pontificia. Senatoria
quidem
curia sic fiet. Latitudo areæ capiet longitudinis ter
tiam
bis: altitudo ad: rabes tecti erit quanta sit areæ latitu
do
/ addita parte ipsius latitudinis quarta. Circa parietem co
ronæ
appingentur sic. Nam altitudo quidem a contignatione di
uidetur
in partes nouem: ex quibus dabitur pars una solido:
quod
sit pro crepidine: et podio: in quo excitentur columnæ.
Hanc solidi parietis partem occupabunt subselliorum renes.
Quod aut reliquum erit supra id diuidetur in partes septem: ex
his
partes dabis integras quattuor columnationibus primis:
in
hasce primas imponentur alteræ: quibus trabs regius et or
namenta
quæ sequuntur habebuntque. Columnationes tam
primæ
quam secundæ suas habebunt bases, capitula / et coronas /
et
eiusmodi: quales basilicis deberi diximus. Eorum interual
la
ad dextram atque item ad sinistram parietem numero fient impari
et
maxime uno: spatia erunt coæqualia. In frontibus uero inter
ualla
fient non plus tria: ex quibus medianum cæteris erit
latius
ex quarta. Per singula interualla seu columnarum
seu
mutulorum quæ supra medianas coronices sint / fient
fenestræ
. Esse enim oportet curias huiusmodi illustrissimas.
Ponenturque sub fenestris plutei / uti in basilicis diximus.
Atque fenestrarum quidem ornamenta quæ illis pro fronte
in
summo pariete sint non excedent celsitudines columnarum
proximarum
præter capitula. Altitudo autem apertionis
fenestrarum
diuidetur in partes undecim: ex his dabuntur lati