trorum brachia in opus uenirent. Sed habebit latitudinis lineam cer
ta
rone ductam ex areæ longitudine. Fuere apud maiores quam octa
uam
longitudinis dederint latitudini septies. Fuere et quam tertiam
latitudinis
dederint longitudini quater. Cætera prosecuti
sunt
uti in theatris. Nam circum quidem extrinseca porti
cus
: et in suprema itidem gradatione porticus quam eandem
circumuallationem appellauimus adhibita est.

Sequitur circus. Hunc ex coelestium imitatione institutum referunt.
Nam ei quidem a domiciliis coeli quoque xii. adesse hostiorum in
gressus
ex planetarum numero vii. impositas habere insignes
ras terminosque ad orientem adesse atque ad occidentem longo inter se
tractu
distantes: quo bigæ et quadrigæ per media circi spatia
uti
sol / uti ue luna per zodiacum discurrentes certent: exque horarum
numero
missilibus perfici quattuor et uiginti. Certantes itidem
quattuor secerni classibus: et suum singulis adesse uestibus colo
rem: uirenten / quo hærbidum anni tempus: roseum / quo æstatis ignitum
aerem: album / quo expallescentem autumnum: fuscum: quo tristem hye
mem significarent. Ad circos area mediana erat non expedita
uti
in amphitheatro: neque uti in theatris occupata pulpitis: sed
per lineam longitudinis / quæ in duo curricula hoc et in duo media
latitudine
areæ diuideret / aptis locis mætæ excitabantur: quas
certantes seu quadrupedes seu uiri circuirent. Mætæ aut erant
primariæ
tris: earum mediana erat omnium dignissima / eratque qua
drangula
et procera sensim graciliscens. Eaque re quod ita graciliscat
obeliscum nuncupabant. Duæ reliquæ mætæ erant aut colossi aut
cristæ
lapideæ surgentibus in altum rostris prout eas artifices ad
uenustatem et gratiam deformassent. Inter utrasque hinc binæ atque
hinc
itidem binæ seu columnæ seu minores mætæ interponebantur.

Romæ circum maximum comperio apud historicos longum tria fu
isse
stadia: latum unum: is hac ætate dirutus est: et qualis fuerit
ne
minima quidem apparet coniectura. Sed alibi ex dimensioni
bus
opum sic comperio. Assuesse ueteres aream circi medianam
facere
latam nihil minus cubitos sexaginta: longam uero quoad
latitudinem caperet septies. Latitudo in partes diuidebatur ge
minas
coæquales lineaque inlongum producebatur: in qua mætæ