tollenda crassitudo idcirco parietis oneri ferendo apte finien
da
est. Fiet ergo extremus paries primis columnationibus
crassus
ex parte quanta et decima totius futuræ altitudinis ope
ris
. Interstitutus uero inter ambas porticus paries qui alte
ram
ab altera porticu separet: cum erunt porticus duplices cedet
exteriori
ex quarta. Deinceps qui parietes his superexcitabuntur
cedent
suis inferioribus ex crassitudinis eorum duodecima.

Hactenus de his diximus theatris. Sequitur ut circum et am
phitheatra
explicemus. Istiusmodi omina ex theatris emana
runt
. Nam est quidem circus nil fere aliud quam theatrum productis cor
nibus
in extensum lineis æquidistantibus: sed porticus adiunctas
non
habet natura sui. Amphitheatrum uero duobus constat
theatris
iunctis gradationum cornibus inter se ambitu perpetuo.
In hocque differunt quod est quidem theatrum ueluti pars amphithea
tri
dimidia: Differunt etiam quod aream habet amphitheatrum media
nam uacuam pulpitis scænicis atque penitus expeditam. In cæteris
uero
præserti gradatione atque et porticu itionibusque eiusmo
di conueniunt. Amphitheatrum uenationum gratia in primis posi
tum
interpretamur: eaque de re placuisse rotunda facere: quo il
lic
conclusa et uexata fera cum nusquam inueniret angulum ubi sese
reciperet promptius a concertantibus promoueretur. Eo. n. immitteban
tur
qui miris modis contra beluas ferocissimas decertarét. In
tra
quos alii saltu et hastæ adminiculo obuium taurum sese in al
tum
attollentes fallebant. Alii armaturam ex stimulis cannarum in
duti
sese ultro ursis attrectandos præbebant. Alii archa hosti
olis pervia crebris flexionibus sese subterducentes leonem irrita
bant
. Alii pallio et malleo ferreo confisi insultabant. Denique
siquid
cuique aut ex ingenio inuentum ad fallendum: aut ex
animi
uiriumque firmitate aderat præstantiæ ad subeundum
in
medio periclitabantur / prout quisque aut præmia aut laudem
appetendam instituisset. Comperio et in theatris atque amphitheatris
solitos
principes populo spergere poma et demittere auiculas:
quibus
raptorum rixæ pueriles excitarentur. Amphitheatri area
mediana
et si a duobus iunctis theatris circunualletur / non ea ta
men
re penitus oblonga fiet / quod fieret si producta amborum thea