ma theatri corriperet / gradus ita posuere / ut eorum porrectos
angulos
omnes eadem recta linea contegeret: supremoque in loco
gradationum quod maiorem in modum conferret / porticum adiunxe
re
spectantem / ut dixi / aream medianam theatri: cuius frons aper
tionibus
esset prorsus expeditissimus. Postica uero eius por
ticus
pars contra apertiones intercolumniorum penitus esset ob
clusa pariete perpetuo. Tum et quasi pro socco opis subcolumna
tionibus etiam parietis spondam subexcitabant: quo extumescen
tes
uocum orbes concogerentur: quas quidem ex porticu densatus
illac
aer mollissime exciperet: integrasque pleno appulsu non
reuibraret
: sed potius refirmaret. Adiiciebantque præterea cum
umbræ
fouendæ causa / tum et uocum gratia superne temporarium ue
lum
pro coelo theatri: quod quidem stellis circum allaqueatum disten
sumque
umbra sui ex sublimi aream medianam una et gradationes
et
spectantes cooperiret. Atque habebat ista quidem porticus pluri
mum
artificii. Namque istius unius substinendæ gratia sub ea sub
stituebantur
aliæ et columnationes et porticus in exteriorem thea
tri
partem patentes: fiebantque in maximis theatris duplices: ne
forte
si quando imber uento acriore actus et tempestas insurgeret
per eas porticus perambulantes aspergerentur. Erantque apertiones et
columnationes primis istiusmodi substitutis porticibus non
quales
in templis recensuimus aut in basilicis: sed ope solido et
pariete
firmissimo ductis lineamentis ex arcu triumphorum. De
his
igitur inferioribus quæ supremarum causa fiant / prius dicendum
est
. Apertionum in his porticibus talis est ratio / ut contra singu
las
itiones quibus petas aream medianam theatri singulæ obiician
tur apertiones. Tum apertiones has etiam aliæ certis ordinibus
comitentur necesse est. Singulasque apertiones conuenit altitudi
ne
latitudine omnibusque denique lineamentis et ornamentis inter se
altetæ alteris respodeant. Etiam oportet ut peruia longitudinis la
xitas
per ipsam porticum sit quantum est apertionis uacuum inter pilas.
Conuenit etiam pilæ ipsæ istic murales sint ex dimidia uacui
suæ
apertionis . Quas omnes res solerti industria diligentissime
curasse
officii est. Cererum columnæ non uti in arcubus triumphali