agerent multo maiorem non desiderarent. Eius ipsius pulpiti
area ad centrum usque emicicli sese proferebat: exagerabaturque pe
des
non plus quandoque quo senatores ex plano gestus omnes artificum
bellissime
conspectarent. Quibus uero ex usu non ueniebat ut
area mediana togatis occuparetur: sed tota saltatoribus et con
cinentibus
concederetur / pulpiti area fiebat pusillior. Verum celsi
us
exaggerabatur usque interdum ad cubitos sex. Atque ornabatur quidem
hæc
pars in utrisque columnis et contignationibus alteris in alteram
positis
ex domorum imitatione: habebatque aptis locis fores ual
uasque
unam medianam ueluti regiam ornatu templorum: et in proxi
mo
alias: quibus proscæniti actores progrediendi et sese recipi
endi
aditus haberent: prout fabularum actus postularent. Cumque in
theatro
triplex poetarum genus uersaretur: tragicum / qui tyran
norum
miserias recitarent: comicum / qui patrumfamilias curas
et
sollicitudines explicarent: satyricum / qui ruris amoenita
tes
/ pastorumque amores cantarent. Non deerat ubi uersatili ma
china
e uestigio frons porrigeretur expictus: et appareret seu
atrium / seu casa / seu etiam sylua: prout iis condicerent / fabulisque
agerentur
: Itaque et area et gradationes et artificum scænicorum
pulpita
erant istiusmodi. Vnam ex primariis in theatro parti
bus
uocum et sonorum confirmandorum gratia inuentam diximus
esse
porticum. Hæc supremis erat posita gradationibus et aper
tionibus
columnationum spectabat aream theatri medianam. De
hac
dicendum est. A philosophis. n. sic acceperant aerem percus
su
uocis et sonitus fractione moueri orbibus non secus atque
aqua
in ciclos moueatur: cum quippiam repente emerserit. in
telligebantque
ueluti in cythara et ueluti in conuallibus præser
tim
nemorosis sonumque uocemque multo reddi sonoriorem et cla­
riorem
: ubi tumescentes: ut sic loquar motionum orbes quippiam
offenderint
: quod radios uocis a centro exeuntes ueluti immis
sam
ad parietem pilam sistat atque ab se repellat. Ex qua reiectio
ne
orbes illi spissiores confirmatioresque reddantur. Hinc igitur
moti
theatra principio ad ciclum esse ducenda instituerunt. Et
ne
quid uox interea offenderet quo minus libero fluxu supre