num conscendat: in minoribus uero extolletur pedes nihil mi
nus
septem. Gradus isti constituentur alti pedem unum et semis: lati
quoque
et semis et pedes binos. Sed gradibus testudinabuntur
itiones
compares et commoderatæ directæ partim in aream media
nam: partim ut inde supremas gradationes conscendas / eruntque
numero
ex laxitate quoad eas theatri amplitudo postularit.
Sed ex his septem erunt itiones primariæ in centrum directæ atque
omnino
expeditæ: et distabunt earum ingressus inter se paribus in
teruallis
: earumque itionum una erit cæteris aptior in medio emi
cicli ambitu constituta. Quam ego apertionem regiam nuncupo
quod
per eam regia perducatur uia. Vnaque item itio ad caput dia
metri
dextrum: altera ad sinistrum. Binæ aut subinde hinc: et
contra binæ alteræ hinc per emiciclum intermediæ itiones con
stituetur
. Inter hasce quidem etiam alii meatus habebuntur qua
les
et quammultos theatri ambitos patietur. Totas gradationes sub
selliorum
ueteres in maximis theatris diuidebant in partes tris:
circumducebantque singulis diuisionibus gradum illic duplo
teris
latiorem: qui quidem superiores gradus ab inferioribus qua
si
interiecta circuitionis areola disseparet. In hasce igitur / ut
sic
eas appelleant / persectiones conscensus per subrestudinata gra
dationum
confluebant. Aduerti aliquibus in theatris præclaros
architectos
et bene consultos artifices prouidisse: ut ad singu
las
primarias itiones adiunctæ essent hinc atque hinc scalæ in
testinæ
: quarum altera cupidiores et agiliores hirto et festino
ascensu
continuatis gradibus in altum conuolarent. Aliæ uero
scalæ
castigatiores paterent / haberentque areas interiectas et re
fractiones quibus matronæ et grandæui sese lento ferrent gradu:
atque
inter conscendendum interquiescerent. Hæc de gradationi
bus
. Cæterum pro faucibus theatri coaptabantur exaggerata spa
tia
: quo loci uersarentur personati: qui fabulam agerent: et quibus
erat
in locis consuetudo: ut patres et magistratus certo et di
gnissimo
loco segregati a plebe considerent / puta ipsa in area
mediana
subselliis positis ornatu eleganti. Fiebat tum quidem
pulpitus tam amplus: ut in eo ludiones et musici et qui choros