aream hanc subselliorum gradationes: et pro faucibus exaggetum
opus
pulpiti: ubi quæ ad fabulam pertineant coaptentur. Et in
supremo
ambitu porticus et tecta: quibus uox diffusa conti
neatur
/ fiatque sonorior. Sed theatra græca a latinis differebant
ea
re quod illi choros et scænicos saltatores media in area per
ducentes pulpito indigebant minore: nostri quod totis ludionibus
fabulam agerent in pulpito. Id ea de re habere laxius uoluere.
In hoc omnes conuenere: ut principio emiciclum in area circum
scriberent
: emiciclique cornua producerent. Sed ita alii rectis
lineis
alii flexis. Qui rectis utebantur lineis: eas producebant æqui
distantes inter se usque adderent cornibus emicicli quantum esset
diametri
quarta. Qui uero flexis utebantur lineis illi quidem in
tegrum
perscribebant circulum: exque integro cicli ambitu quartam
partem adimebant. Quod igitur residuum esset theatro relinque
bant
. Positis areæ limitibus gradationes subselliorum expedi
ebantur
. Principio statuebant quam esse altas gradationes uellent:
ex
earumque altitudine quantum spatii in imo essent occupaturæ
diffiniebant. Theatra plerique omnes alta efficiebant quantum esset
area mediana. Depressioribus. n. theatris comptum habebant uoces
dilabi
atque euanescere: præaltis roborari et durius exaudiri.
Sed inter elegantes fuere quae istius areæ partem quantam dederint altitu
dini
theatri quater. Ex ista totius opis altitudine nusquam occu
parunt
gradationes minus quam dimidiam: aut plus quam tertiam bis.
Gradibus subselliorum alii dedere latitudini dimidiam altitu
dinis
bis: alii dedere latitudinis quantam altitudini bis. Nos id
opus
describemus / quod omni ex parte fore absolutissimum et pro
batissimum
arbitramur. Fundamenta. n. extrema gradationum
hoc
est pariet quibus desinat supremus conscensus gradatio
num
iacietur tam longe a centro emicicli / quantum erit ipsius
areæ medianæ semidiameter addita parte ipsius illius tertia.
Primi ad conscendendum gradus non ab solo areæ medianæ in
cohabuntur
: sed illic ad prima hoc est ad infima gradationum
initia
maximis in theatris extolletur altus paries ex nona se
midiametri areæ medianæ: ut inde incohantes gradus sessio