et siqua sunt armorum præludia istiusmodi: quæ heri quotannis
iubebat
Plato: quod ad rei pu. salutem et urbis decus mirifice
conferant: uaria istis debentur opera: uariisque perinde nominibus
nuncupantur. Nam cum sint quidem alia in quibus poetæ / comici /
tragici
et eiusmodi uersentur: hæc nos theatra dignitatis gra
tia
appellabimus. Alia uero in quibus ingenua iuuentus cur
riculis
/ biga / quadriga ue exerceatur: hic circus appellabitur.
Alia demum in quibus uenationes conclusis feris habeantur: hoc
amphitheatrum dicetur. Spectacula ferme omnia structam cornibus
ad
bellum aciem imitantur: constantque area mediana: in qua ludi
ones
/ pugiles / iuga et eiusmodi exerceantur: et gradationi
bus
: in quibus spectatores confideant : sed differunt lineamento
areæ. Nam ex his id quidem cuius forma senescenti lunæ similis
est
theatrum nuncupatur. Cum autem in oblongum cornibus proten
detur
: ea re circus dicetur: quod in eo et bigæ et quadrigæ me
tas
certando circuant. Atqui in his quoque certamen nauale habe
batur
aqua immissa alibi ex riuo: alibi ex aquæ ductu. Sunt qui
dicant ueteres inter enses et flumina tali sese ludo solitos exer
ceri
: eaque re circenses nominatos. Et ludorum istorum fuisse Mo
nagum nescio quem apud helidem asiæ inuentorem. Quæ uero duo
bus
theatris iunctis frontibus concludebatur: caueam nuncupa
bant
: quod ipsum opus amphitheatrum dicitur. Spectaculis inpri
mis
loca perquam saluberrima captentur opus est: nequid auræ gra
ues
et soles / cætera ue quæ primo recensuimus libro offendant:
et
præsertim theatrum: quod mense augusto poetas et umbrati
les
leuesque animorum delitias quærat populus omnino esse a sole auer
sum
atque obtectum oportet. Nam intra structuræ ambitum circum
impressus
radius corpora excoqueret: et humoribus inferue
factis
facile in morbos inciderent. Sonorus etiam sit locus ne
cesse
est / et minime surdus: et habeat conuenit porticus aut
iunctas
operi: aut perproximas: quibus sese populus a repenti
nis
imbribus tempestateque recipiat. Plato theatri sedem proba
uit
intra urbem: equorum curricula extra urbem. Theatri partes
sunt / expeditum sinus areæ medianæ subdiualis. circumque