fuisse auctores perhibentur. Nam Dyonisium quidem saltatio
nem
et ludos principio instituisse ferunt. Herculem etiam aucto
rem
fuisse certaminum comperio. Tum agonem apud olympum ex
cogitatum atque inuentum ab ætholis et epeis post reductionem a
troia praedicant. Apud græcos Dyonisium lenneum qui primus
tragoediarum
choros inuenerit: primum etiam et spectaculorum se
des
constituisse referunt. In italiam primus L. Mummius theatra
les
ludos in triumpho edidit annis ante Neronem principem du
centis
: migraruntque in urbem histriones ab ætruscis. Equorum
certamina
a tyriis: omnibusque fere ludorum reliqua uarietas ab asia
extitit
ad italos deportata. Ludos ego bonam illam posteritatem
quæ
Ianum signabat in ære facile crediderim spectasse sub fago
aut
sub ulmo stantem. Primus sollicitos inquit Naso / fecisti ro
mule ludos: Cum iuuit uiduos rapta sabina uiros. Tunc neque
marmoreo
pendebant uela theatro: Nec fuerant liquido pulpita
rubra croco. Illic quas tulerant nemorosa palatia frondes Sim
pliciter positæ: scæna sine arte fuit. In gradibus sedit popu
lus
de cespite factis: Qualibet hirsutas fronde tegente comas.
Ferunt tamen yolaum lpsiclei filium primum instituisse gradi
bus
extructas sedes in sardinia insula: cum ab Hercule thespia
das accepisset. Sed ex uetere more lignea tum primum fiebant
theatra
. Quin et ea re incusarunt Pompeium: quod spectaculi se
dem
posuisset: non ut antea subitariis gradibus sed mansuris.
Postea ad id deuenere ut intra urbem theatra maxima haberen
tur
tria et amphitheatra cum alia plura: tum id quod hominum
milia
caperet plus. cc. et circum omnium maximum. Cuncta hæc
quadrato
lapide / et marmoreis columnis insignia. Adde quod
huiusmodi non contenti etiam temporaria spectacula marmore
et
uitro et signorum copia incredibili excitarunt. Spectaculum
ad
id usque tempus omnium capacissimum per bellum Octauiani at
sit
apud placentiam urbem galliæ. Sed de his hactenus. Specta
culorum
alia ad ocium: alia ad negocium spectant. Coniuncta otio
quæ
oblectent sunt poetæ / musici / histriones. Quæ uero ad
rem
belli spectant / sunt lucta / pugil / cæstus / iacula curricula